Ioanna Baez, nata Joan Chandos Báez in urbe Novo Eboraco familia oriunda e Mexico die 9 Ianuarii 1941, est cantrix et suorum carminum actorix Americana, quae multum contra bella, praecipue bellum Vietnamiense, cecinit. Etiam iustitiam socialem, protectionem naturae, et iura humana defendit ac Amnestiae internationali contulit. Multos annos sponsa Roberti Dylan fuit.

Wikidata Ioanna Baez
Res apud Vicidata repertae:
Ioanna Baez: imago
Ioanna Baez: imago
Nativitas: 9 Ianuarii 1941; Insula Staten
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Joan Chandos Baez

Familia

Genitores: Albert Báez; Joan Bridge
Coniunx: David Harris
Proles: Gabriel Harris
Ioanna Baez Carlottae anno 2003 canit.

Inter eius carmina populo gratissima sunt "Diamonds & Rust", "There but for Fortune", "The Night They Drove Old Dixie Down," et "Here's to You" (anno 1971 editum), cuius musicam Ennius Morricone composuit.

Nexus externi recensere