Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Ioanna Agalakova (Russice: Жа́нна Леони́довна Агала́кова/ Zhanna Leonidovna Agalakova; nata die 6 Decembris 1965 Kirov) diurnaria Russica, televisionis praesentatrix et notitiarum auceps est.[1]

Ioanna Agalakova, diurnaria (2015)

Alma mater euia est Universitas Publica Moscuensis anno 1991. Anno 2002 candidata palmae ferendae fuit in certaminibus professionalibus nationalibus quibus nomen TEFI.[2] Anno 2006 rectio Russica ei insigne pro meritis quoddam praebuit.[3] Mense Martio 2022 declaravit se dimissionem a Televisione publica Russica expoposcisse propter invasionem exercitus Russici in Ucrainam.

Cursus honorum recensere

Ioanna annorum XXXVII aetate a canale RIA Novosti diurnaria nugas relatura creabatur.[4][5] Inde ab anno 1996 apparuit in emissorio televisifico NTV (Russia). Mense Octobri 1999 promota est, ut in canale prima publica Pervij Kanal quotidie plures nuntios televisificos enuntiatura atque dissipatura esset. Insuper ad vesperas in nuntiis principalibus vulgandis (Vremja) operam navabat. Mense Maio 2000 omnes Europaei Ioannam amabilem videre potuerunt, cum ista sententias iudicum praemiorum in Certamine cantionum Eurovisionis attribuendorum promulgavit. Eo anno spectaculum citatum Holmiae celebratum est. Annis inter 2000 et 2002 una cum Vladimiro Pozner Lutetiensi emmissiones praetitulatas Vremena confecit.

Mense Septembri 2005 Agalakova ab emissiorio Pervij Kanal nominata est referens specialis Lutetiae[6] et annis inter 2012 et 2019 (usque aestatem) Neoeboraci vitam degebat.[7][8][9]

Mense Augusto 2019 in Franciae caput reversa est[10] et biennio post etiam ex aliis terris Europaeis occidentalibus labores pretiosos exaravit.

Opus ultimum autem sub servitiis emissorii Pervij Kanal die 17 Februarii 2022 pactum est.[11] Die 3 Martii 2022 dixit sese televisioni publicae Russicae non iam disposituram esse; officialiter id effectum est die 17 Martii.[12] Causam prodidit bellum maxime iniustum a Cremlino Ucrainis indictum. Agalakova planxit societatem televisionis Russicae cum regimine.[13]

Notae recensere

Nexus externi recensere