Ioachim Henricus Campe (natus Deensen die 29 Iunii 1746; Brunsvici mortuus die 22 Octobris 1818) fuit praeceptor, linguista, diurnarius, theologus et editor Germanicus.

Ioachim Henricus Campe - praedicator, praeceptor, editor magnus

Vita recensere

 
Imago instituti educatorii idealis secundum Campe (ad Hammerdeich)
 
Der Quaksalber und sein Narr, abecedarium a Campe pactum

Campe ex anno 1765 Helmstadii et Salinis Saxonicis theologiae studebat, antequam ab anno 1769 educator apud familiam Humboldt Berolini et Tegel esset. Anno 1773 Potestampii praedicator militaris fuit. Annis 1774 et 1775 fratres Gulielmum et Alexandrum de Humboldt res utiles docuit praedicatoris munere fungens. Inflammatus autem reformationibus scholasticis philanthroporum anno 1776 Dessaviam iit ut consiliarius et magister in Philanthropino Ioanne Bernardo Basedow directore. Anno 1777 ipse ludis praeesse coepit. Cum autem autumno anni 1777 querelae cum Basedow ortae essent, Dessaviam reliquit institutum proprium Billwerder prope Hamburgum erecturus.

Ibique scripta iuventuti dicata - et inde maxime laudata! - confecit. Anno 1783 domino Trapp scholam commendans quattuor cum alumnis Trittau in Holsatiam commigravit, anno autem 1786 Brunsvicum. Ibi duce Carolo Gulielmo Ferdinando annuente scholastica omnia radicitus reformanda erant; itaque anno 1787 canonicus, anno 1805 denique decanus Conventus Sancti Cyriaci nominatus est. Mutationes autem paedagogicae magistris ecclesiasticisque protestantibus ad irritum ductae sunt. Campe anno 1787 consilium cepit, ut in officina et bibliopolio Braunschweigische Schulbuchhandlung und -Druckerei laboraret et litteris vacaret. Mox confecit glossaria »Wörterbuchs der deutschen Sprache« et »Wörterbuchs der Erklärung und Verdeutschung der unsrer Sprache aufgedrungenen fremden Ausdrücke« (Brunsvici 1801). Cum Alexandrum de Humboldt anno 1789 Lutetiam comitatus esset et epistulas ardentes de rebus novis vulgavisset, hostilia multa in se contraxit. Amor iuventutis una cum pietate, bonorum morum perseverantia et ratione fecerunt, ut veneratio notionum operumque Henrici Ioachimi Campe in multis hominibus cresceret. Genus scribendi sobrium atque stricte ad utilitatem pronum a contemporaneis magni aestimatum temporibus posterioribus reprehensioni patuisse videtur.

Operum momenta recensere

Puerilia recensere

 
Monumentum in honorem Campe, Trittau (1903)

Homines opera infantilia »Sämtliche Kinder- und Jugendschriften« (tomis in XXXVII) tempore suo non solum diligebant sed etiam imitabantur. Valde nota autem etiam hodie sunt »Robinson Crusoe der jüngere« et »Geschichte der Entdeckung von Amerika«.

Scientifica popularia recensere

Multos moverunt insuper scripta eius theoretica, paedagogica, paraenetica quorum illustrissima »Theophron oder der erfahrene Ratgeber für die unerfahrene Jugend« (1783) et »Väterlicher Rat an meine Tochter« (1789) necnon lexicon infinitum »Schulenzyklopädie«. Annis inter 1785 et 1791 florilegium paedagogorum tam Germanicorum quam peregrinorum quindecim in tomis editum est cui titulus »Revision des gesamten Erziehungswesens«.

Philosophica et linguistica recensere

Illuminationem autem personant eius res philosophicae, velut »Philosophische Gespräche über die unmittelbare Bekanntmachung der Religion und über einige unzulängliche Beweisarten derselben« (Berolini 1773), »Die Empfindungs- und Erkenntniskraft der menschlichen Seele« (Lipsiae 1776), »Über Empfindsamkeit und Empfindelei« (Hamburgi 1779), »Kleine Seelenlehre für Kinder« (Hamburgi 1780), »Moritz, ein Beitrag zur Erfahrungsseelenkunde« (Hamburgi 1789). De lingua Theodisca emendanda quoque operam navabat, cum dictionarium quinque tomorum »Wörterbuch der deutschen Sprache« Brunsvici annis inter 1807 et 1812 ederet.

Post mortem taberna libraria in manus generi Francisci Vieweg transiit.

Bibliographia recensere

  • G. Baur:  "Campe, Joachim Heinrich", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 3 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1876), p. 733–737.
  • Gottfried HausmannCampe, Joachim Heinrich. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 3, Duncker & Humblot, Berlin 1957, S. 110 f. (Digitalisat).
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "CAMPE, Joachim Heinrich" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 900–901 (Theodisce)
  • Hans-Jürgen Perrey: Joachim Heinrich Campe (1746–1818). Menschenfreund – Aufklärer – Publizist. edition lumière, Bremae 2010. (= Philanthropismus und populäre Aufklärung. Studien und Dokumente 2; Presse und Geschichte – Neue Beiträge 56), ISBN 978-3-934686-84-7.
  • Hanno Schmitt (ed.): Visionäre Lebensklugheit. Joachim Heinrich Campe in seiner Zeit (1746–1818). Harrassowitz, Aquis Mattiacis 1996. (=Ausstellungskataloge der Herzog-August-Bibliothek, 74), ISBN 3-447-03822-5.
  • Alwin Binder et Heinrich Richartz: Joachim Heinrich Campes „Robinson der Jüngere“ als literarische Darstellung von Theorie und Praxis des aufstrebenden Bürgertums. In: Joachim Heinrich Campe: Robinson der Jüngere, zur angenehmen und nützlichen Unterhaltung für Kinder. Nach dem Erstdruck hrsg. von Alwin Binder und Heinrich Richartz. Stuttgardiae 1981/2000 (=Reclams UB, 7665), ISBN 3-15-007665-X, p. 376–425.
  • Gabriele Brune-Heiderich: Die Begegnung Europas mit der überseeischen Welt. Völkerkundliche Aspekte im jugendliterarischen Werk Joachim Heinrich Campes. Lang, Francofurti ad Moenum 1989, ISBN 3-631-41834-5.
  • Ludwig Fertig: Campes politische Erziehung. Eine Einführung in die Pädagogik der Aufklärung. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1977 (=Impulse der Forschung, 27), ISBN 3-534-07744-X.
  • Angelika Reinhard: Die Karriere des Robinson Crusoe vom literarischen zum pädagogischen Helden. Eine literaturwissenschaftliche Untersuchung des Robinson Defoes und der Robinson-Adaptionen von Campe und Forster. Lang, Francofurti ad Moenum 1994, ISBN 3-631-42450-7.
  • Sibylle Orgeldinger: Standardisierung und Purismus bei Joachim Heinrich Campe. De Gruyter, Berolini 1999 (=Studia linguistica Germanica, 51), ISBN 3-11-016312-8.
  • Jürgen Schiewe: Sprachpurismus und Emanzipation. Joachim Heinrich Campes Verdeutschungsprogramm als Voraussetzung für Gesellschaftsveränderungen. Olms, Hildesiae 1988 (=Germanistische Linguistik, 96/97), ISBN 3-487-09289-1.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Henricum Campe spectant.