Instrumenta escaria[1] sunt instrumenta quae ad cibum coquendum, tractandum nec non edendum adhibentur, sicut furcae, cultri, cochlearia, patinae, scutellae, ollae, sartagines.

Instrumenta escaria ad cibum tractandum apta

Instrumenta escaria iuxta diversos cultus humanos atque vitae condiciones et fabricantur et veneunt et adhibentur. Saeculo vicesimo etiam genera instrumentorum escariorum – ea sane quae in ignis contactu non sint ponenda – in forma instrumentorum viliorum ex materiis plasticis aut chartaceis factorum atque ad unum vel paucos usus destinatorum divulgata sunt.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, s.v. bestick; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006, s.v. ruokailuväline.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad instrumenta escaria spectant.
 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!