Inertia sensu stricto et classico est artis egestas, vel ignavia et insedulitas. Ex tempore Isaaci Newtoni, hoc nomen etiam in usu est pro materiae vi insita, seu potestate resistendi mutationes motus vel quiei.

Inertia rotationalis.

Historia recensere

Notio inertiae ab Aristotele physico (cuius theoria motus usque ad saeculum septum decimum doceri solebat) alienissima est. Aristoteles enim et Peripatetici corporis motum habebant non fieri nisi vi continua effectum. Exempli causa, secundum conceptum Aristotelium, iaculum per aerem volans motum adsiduum praestat nullius causa nisi verticum vel vibrationum aeris, cui rei attribuitur nomen antiperistasis. Sine vi in tale iaculum agenti, Aristotelis sententia, sine mora motus eius dissipat.

Saeculo sexto, Ioannes Philoponus notionem Aristoteliam primum contradixit, potius motum proponens esse corpori quasi rem propriam, quam incitum acciperet.

Cui autem obstabant Averroes et Scholastici, Aristoteli potius faventes. Cum Guillelmus de Ockham vehementer pro theoriam Philoponi argueret, asseclae nihilominus habebant proprietatem motum conservantem in tempus dissipari.

Saeculo quarto decimo, Ioannes Buridanus proprietati motum conservanti dedit nomen impetum, quem negavit in tempus suo sponte dissipari, aeris potius et gravitatis resistendi actioni cessationem motus attribuens. Buridanus impetum ferebat eo maiorem esse quo maiores essent celeritas incitionis et materiei quantitas. Patet igitur Buridani conceptio impetus aliquid similis esse hodiernae inertiae. Buridanus Newtoni notiones praedixit, hae scribens:

proiectum post exitum a proijciente mouetur ab impetu dato a proijciente & mouetur quamdiu durat impetus fortior quam resistentia: et in infinitum duraret impetus, nisi diminueretur & corrumperetur a resistente cõtrario vel ab inclinante ad contrarium mótum. (QM XII.9: 73ra)

Hac notione usus, Buridanus proiectilium motus accurate describere valuit, sed theoriam suam esse remedium minus Aristotelis esse duxit, qui scholam peripatetica in aliis rebus conservabat.

Loci recensere

Materiæ vis insita est potentia resistendi, qua corpus unumquodq;, quantum in se est, perseverat in statu suo vel quiescendi vel movendi uniformiter in directum.
Hæc semper proportionalis est suo corpori, neq; differt quicquam ab inertia Massæ, nisi in modo concipiendi. Per inertiam materiæ fit ut corpus omne de statu suo vel quiescendi vel movendi difficulter deturbetur. Unde etiam vis insita nomine significantissimo vis inertiæ dici possit."

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Butterfield, H. 1957. The Origins of Modern Science. ISBN 0-7135-0160-X.
  • Clement, J. 1982. "Students' preconceptions in introductory mechanics." American Journal of Physics 50: 66–71.
  • Crombie, A. C. 1959. Medieval and Early Modern Science. Vol. 2.
  • McCloskey, M. 1983. "Intuitive physics." Scientific American (Aprilis): 114–123.
  • McCloskey, M., et A. Carmazza. 1980. "Curvilinear motion in the absence of external forces: naïve beliefs about the motion of objects." Science 210: 1139–41.
  • Pfister, Herbert, et Markus King. 2015. Inertia and Gravitation: The Fundamental Nature and Structure of Space-Time. The Lecture Notes in Physics, vol. 897. Heidelbergae Springer. doi:10.1007/978-3-319-15036-9. ISBN 978-3-319-15035-2.
  • Ragep, F. Jamil. 2001a. "Tusi and Copernicus: The Earth's Motion in Context." Science in Context 14 (1–2): 145–163. doi:10.1017/S0269889701000060. S2CID 145372613.
  • Ragep, F. Jamil. 2001b). "Freeing Astronomy from Philosophy: An Aspect of Islamic Influence on Science." Osiris, series secunda, 16. Science in Theistic Contexts: Cognitive Dimensions: 49–64 & 66–71. Bibcode:2001Osir...16...49R. doi:10.1086/649338. S2CID 142586786.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad inertiam spectant.