Index personarum The Simpsons seriei

Ecce index personarum in The Simpsons serie televisifica inventarum. (Scito hunc esse indicem imperfectam.)

Hank Azaria voces permultarum personarum egit: verbi causa Apu Nahasapeemapetilon, Moe Szyslak, Clancy Wiggum, Carl Carlson, Lou vigil, John Frink, Cletus Spuckler.
Harrius Shearer agit voces, ut puta, personarum: Seymour Skinner, Monty Burns, Ned Flanders, Waylon Smithers, Timothy Lovejoy.
Nancy Cartwright voces multorum liberorum seriei agit, ut puta: Bartholomaei Simpson, Nelson Muntz, Ralph Wiggum, Todd Flanders, Kearney Zzyzwicz.

Personae principales recensere

Personae aliae recensere

Familia Simpson recensere

  • Patty & Selma Bouvier sunt sorores geminae Margaritae natu maiores. MacGyver seriem televisivum amant, et Homerum Simpson affinem oderunt. Usque ad annum 2015 Selma sexies nupta erat, in spectaculo autem There's Something About Marrying apparet Patty homosexualem esse.
  • Mona Simpson est mater Homeri et avia Bartholomaei Lisaeque, quae exeuntibus annis 1960 rebelliosa erat et cum sociis impetum fecit in laboratorium, in quo arma biologica confecta sunt. Huius sceleris causa vigiles fugere debebat nec Homerum alere potuit. Quodam die in Sprigfield redit, ut familiam suam viseat, sed iterum fugere cogitur.
  • Santa's Little Helper est canis familiae Simpsons, quem, cum dominus eius pristinus reiecisset in Simpsons Roasting on an Open Fire primo spectaculo longo seriei[1], familia Simpson susceperunt.
  • Snowball II est feles familiae. Snowball, prima feles eorum, mortua est, cum autocineto proculcata esset. Nomen Snowball felis ("globus niveus") ex eo fiebat, quod pellis eius alba fuerit; secunda autem felis etiam Snowball nuncupatur, etsi pellis atra eius sit.

Schola Springfield recensere

  • Seymour Skinner est praeses ludi litterarii Springfield oppidi (Anglice: Springfield Elementary School). Cum Agne matre vivit, et sub dicione, ut ita dicamus, huius esse videtur. Amore interdum cum Edna magistra coniunctus est.
  • Edna Krabappel est magistra classis Bartholomaei, quam nonnumquam scholae et classis sui taedere videtur. Est virorum cupida, et non solum Skinner praesidem sed etiam alios habebat amatores. (Cum Marcia Wallace actrix, quae voces Ednae egit, anno 2013 mortua est, Edna non iam in serie videtur.)
  • William MacDougal sive vulgo Groundskeeper Willie est apparitor iracundus scholae, qui ex Scotia oriundus est et accentu "Scoticissimo" loquitur. In casula, quae in area scholae sita est, vivit.
  • Milhouse Van Houten est amicus carissimus Bartholomaei Simpson. Milhouse Lisam, sororem Bartholomaei, multum amat, sed ille huic minus placet. Parentes eius Kirk et Luann divortium fecerunt, sed denuo coniuncti sunt. Milhouse puer popularis esse studet, sed saepe ridiculior apparet.
  • Nelson Muntz est vexator condicipulorum, qui saepe cum Dolphin "Dolph" Starbeam, Kearney Zzyzwicz et Conrad James "Jimbo" Jones aliis vexatoribus videtur. In nonnullis autem spectaculis eum revera puer animi teneri esse revelatur.
  • Martin Prince, Jr., puer decem annorum, est sine dubio optimus et acutissimus discipulus in classi Bartholomaei. Credulus et paene effeminatus est - quarum rerum causa saepissime a Nelson et aliis vexatoribus torquetur.

Amici Homeri Simpson recensere

  • Ned Flanders est vicinus familiae Simpson. Uxore mortuā cum Rod et Todd filiis suis vivit. Est pius, religiosus, mitis et omnibus fere hominibus amicissimus. Homerus Simpson eum plerumque odit, sed nonnumquam eum etiam ad tempus delectare videtur. Ned saepe syllabas peculiares superfluas verbis asserere solet, ut puta cognomen suum Flan-diddly-anders dicere potest.
  • Apu Nahasapeemapetilon, vir ex India oriundus, venditor est in Kwik-E-Mart parva taberna mercatoria in Springfied oppido. In spectaculo The Two Mrs. Nahasapeemapetilons apparet eum in India, cum puer tantum esset, sponsum esse Manjulae, tunc puellae, nunc mulieri Indicae. Apu primum mulierem ignotam uxorem ducere nolit, sed tandem amore eius captus est. In spectaculo Eight Misbehavin Manjula ei octo parit liberos.
  • Moe Szyslak est caupo tabernae potatoriae, in qua Homerus Simpson eiusque amici omni fere die otium terunt cervesiam bibentes. Tristis et iracundus homuncio se praebet, qui ardens Margaritam, uxorem Homeri, clam amat. Unde Moe oriundus sit, incertum est: in uno spectaculo ex Italia esse videtur, in alio se ex Nederlandia oriundum esse dicit, cognomen autem eius Slavum videtur.
  • Lenny Leonard et Carl Carlson sunt amici Homeri, qui eodem loco, id est in ergasterii atomici, atque Homerus operantur. Saepissime in taberna potatoria illius Moe Szyslak sedent et cervesiam potant. Semper fere unā videntur, et aliqui aestimant eos homosexuales esse, sed hoc non constat.
  • Barney Gumble est ganeo, qui semper fere in taberna potatoria Moe Szyslak cervesiam potans invenitur. Artificiosus autem esse videtur, quia constat eum annis 1980 in grege musico populari suavissima voce cecinisse et, cum in Springfield certamen cinematographicum esset, pelliculam brevem egregiam fecit.

Magistratus recensere

  • Clancy Wiggum est praeses vigilum Springfield oppidi, crassus, stultus, piger, nonnumquam facile pecuniā corruptus. Eddie et Lou collegae eius, acutiores et vigiles admodum aptiores videntur, sed Clancy praeses manet. Ralph filius eius, stultus sicut pater, in eadem classi est atque Lisa.
  • Charles Montgomery Plantagenet Schicklgruber Burns sive breviter "Monty" Burns est praedives praeses ergasterii atomici, in quo Homerus Simpson operatur. Burns est vir locupletissimus Springfield oppidi, avarus et malevolens. In spectaculis multis perveterem et roboris minimi corporis esse indicatur. Semper fere videtur cum Waylon Smithers ministro, qui ei magno opere insinuat. Numquam nominis Homeri meminit, cuius rei hunc maxime piget.

Aliae recensere

 
Caput Krusty the Clown scurrae in consaepto oblectamino.
  • Herschel Shmoikel Pinchas Yerucham Krustofsky sive Krusty the Clown est Iudaecus scurra popularis, qui programma televisivum sui nominis habet. In vita privata acerbus, temerarius, famā corruptus se praebet. Bartholomeus Lisaque programma Krusty scurrae amant, et hic est praesertim Bartholomaei heros.
  • Robert Underdunk Terwilliger sive Sideshow Bob fuit scurra in programmate Krusty the Clown, sed cum Krusty scurram indignaretur, tabernam quandam vestibus eius indutus spoliavit, ut is in vincula coniciatur. Insidiae autem detectae sunt, et ipse in carcerem coniectus est.[4] Posthac Sideshow Bob iterum iterumque ex carcere aut fugit aut liberatur, et aliquid insidiatur, sed semper denuo in vincula coniciatur.
  • John Nerdelbaum Frink, Jr. est vir scientificus et inventor. Etsi sine dubio ingeniosus est, inventiones eius rare funguntur.
  • Cletus Delroy Spuckler est agricola, fortasse stolidissimus homo totius seriei. In casa, quae ruri Springfield sita est, vivit, et permultos habet liberos: saltem 15. Cum Brandine uxore consanguinei esse indicatur.

Notae recensere

  1. Familia primum in The Tracey Ullman Show programmate televisivo in paucorum tantum minutorum actibus apparuit, donec anno 1989 spectacula 22—24 fere minutorum edi coepta sunt.
  2. The Monkey Suit, spectaculum 14 Maii 2006 editum
  3. There's Something About Marrying, spectaculum 20 Februarii 2005 editum
  4. Krusty Gets Busted, spectaculum 29 Aprilis 1990 editum

Bibliographia recensere

  • Gimble, Scott M. (1999) The Simpsons Forever! A Complete Guide to Our Favorite Family...Continued.  Harper Collins Publishers
  • Groening, Matthaeus (1997). The Simpsons: A Complete Guide to Our Favorite Family Harper Perennial