Incensum,[1] seu thymiama[2] (Graece θυμίαμα), est cummi vel condimentum quod comburitur ad fumum suave olentem creandum, quod in sacris plurium religionum et in oblectamentis saecularibus adhibetur. Exempla thymiamatis sunt tus, muscus, murra, santalum, labdanum.

Incensum
Varia genera incensi: Machilus thunbergii, Dryobalanops aromatica, Styrax benzoin, Boswellia sacra, Commiphora wightii, Boswellia papyrifera, Myroxylon toluifera, Commiphora myrrha, Cistus villosus, Commiphora opoponax et Santalum album.

Notae recensere

  1. Vocabulum linguae post-classicae; vide s.v. "incensum" in lexicis Lewis et Short, Dictionary of Medieval Latin from British Sources, et Du Cange.
  2. Aulus Cornelius Celsus, De medicina 5.18.7.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Incensum spectant.