Inachis io est papilio familiae Nymphalidarum, sola species sui generis, quae in Europa Asiaque temperata ad orientem usque ad Iaponiam endemicus est.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Tribus : Nymphalini 
Genus : Inachis 
Hübner, 1819
Species : Inachis io 
Inachis io 
(Linnaeus, 1758)  
Synonyma
* Nymphalis io
  • Papilio io

Sunt duae subspecies, Inachis io caucasica (Jachontov, 1912) in Atropatene, et Inachis io geisha (Stichel, 1908) in Iaponia et Oriente Russico endemicae.

In Insulis Britannicis, hic papilio in Anglia, Scotia (Orcadibus Insulis et Aemodis non exclusis), Cambria, et Hibernia videtur. Sua distributio geographica hodie extenditur.[1][2] Nihil ei minari putatur.[1]

Proprietates recensere

Latitudo alarum est 50–55 mm. Principalis alarum color est robiginosus, et cuique apice est propria macula ocularis nigra, caerulea, flava. Latus inferius est brunneum vel nigrum.

Historia naturalis recensere

Inachis io in silvis, agris, pratis, pascuis, vivariis, et hortis, et a terris humilibus ad 2500 m super maris aequor habitat. Hic est papilio quotidianus, in permultis vivariis hortisque Europaeis visus. Mas terram defendit quam saepe in via feminarum ad situs ovipositionis eligit.[3]

Hic papilio per hiemem hibernat antequam ova parit vere ineunte.[2] Ova costata et olivacea in superioribus plantarum partibus, in inferioribus foliorum Urticarum Hululique lateribus adligantur.[4] Erucae, nigrae, quoque in segmento sex ordinibus spicarum hamatarum serieque punctorum alborum, capite nigro, post septem dierum spatium excluduntur. Chrysalis est vel cinerea vel fusca vel viridis, aliquando colore aliquantum nigro tincta.[4] Erucae ad 42 mm longae sunt.

Larvae Urtica dioica, Humulo lupulo, et Urtica urenti vescuntur.[2]

Adulti nectar ex variissimis plantis florentibus sorbillant, inter quas Buddleia, Salices, Taraxaca, Origanum ferum, Sambucus ebulus, Eupatorium cannabinum, Trifolia ; ei etiam suco arborum et fructibus putrescentibus utuntur.

Etymologia recensere

Io in mythologia Graeca fuit filia Inachi, regis Argorum, et ea fuit Herae sacerdos, cui Iuppiter vim obtulit et quem in iuvencam commutavit.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 "Peacock". A-Z of Butterflies. Butterfly Conservation .
  2. 2.0 2.1 2.2 Eeles, Peter. "Peacock - Inachis io". UK Butterflies .
  3. Peter W. Price, Insect ecology, ed. 3a. (John Wiley, 1997, ISBN 978-0-471-16184-4), p. 405; pagina Inachis apud books.google.co.in.
  4. 4.0 4.1 Stokoe, W.J. (1966). The Observers Book of Butterflies. The Observer's Books (Fully ilustrated ed.). London: Frederick Warne & Co. pp. 191 

Bibliographia recensere

  • Baker, R. R. (1972). "Territorial Behaviour of the Nymphalid Butterflies, Aglais urticae (L.) and Inachis io (L.)". Journal of Animal Ecology 41 (2): 453–469 

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inachem Io spectant.
  Vide "Inachis io" apud Vicispecies.