Ienisea[1][2] vel Ieniseiscum,[2] vulgo Ieniseisk[3] (Russice Енисейск, tr. Enisejsk), urbs est in Siberia orientali, in territorio Crasnoiarensi Foederationis Russicae, ad ripam sinistram Ieniseae fluvii sita. Circa 18 milia incolarum habet (anno 2017).

Wikidata Ienisea (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Ienisea (urbs): insigne
Ienisea (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°28′0″N 92°8′0″E
Numerus incolarum: 17 537, 17 774
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Yeniseysk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 15 chiliometrum quadratum

Vide etiam paginam discretivam: Ienisea (discretiva)

Monasterium Transformationis in Ienisea, annis ab 1731 ad 1756 aedificatum

Historia recensere

Ienisea, anno 1619 ut castellum Sibiricum condita et anno 1676 urbs facta, saeculis XVII et XVIII erat valens sedes mercaturae atque gubernationis Siberiae orientalis, etiam ut locus exsilii utebatur. Sedes administrativa districtus in gubernio Siberiensi, anno 1708 creati, anno 1724 metropolis provinciae Ieniseensis facta est. Provincia illa abolita, Ienisea urbs sedes administrativa districtus fuit in praefectura (ab anno 1782) et dein in guberniis Toboliensi (ab anno 1796) et Tomensi (ab anno 1804) Imperii Russici. Gubernio Ieniseensi enim anno 1822 formato, metropolis circuli et ab anno 1898 districtus gubernii illius fuit. Postquam gubernium illud abolitum est, anno 1925, Ienisea ad annum 1930 sedes administrativa districtus in territorio Siberico, postquam in territorio Siberico Orientali erat, ab anno 1934 autem metropolis districtus in territorio Crasnoiarensi est.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ieniseam urbem spectant (Yeniseisk, Yeniseysk).
  Situs geographici et historici: Locus: 58°28′0″N 92°8′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия