Vide etiam paginam discretivam: Apoplexia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Apoplexia cerebri
Cognitores
Disciplina medica Neurologiae
necessitas medica
ICD-9 434.91
ICD-10 I61-I64
Rationes clinicae
Apoplexia latere dextre
Infarctus territorialis, arteriae cerebri mediae dextri area, scanner radiis X operante demonstratus. Iconismo medico aegrotantis caput in scanner, pedes eius versus examinatorem iacent, ita infarctus dexter in imagine sinistre visibilis est.
Pathologia ischaemica sive
haemorrhagica
Symptomata repentina, at diversa:
hemiparesis,
hemianaesthesia,
hemianopsia,
aphasia,
apathia (initio)
Therapia Infarctus ischaemicus:
lysis
thrombectomia
Infarctus haemorrhagicus:
antihypertensiva

Apoplexia cerebri[1][2][3] sive ictus apoplecticus[3] est rapidum muneris cerebri ob turbationem copiae sanguinis in cerebro detrimentum.[4][5] Causa esse potest ischemia (inopia fluctus sanguinis) ab occlusione (thrombosi aut embolia arteriali) effecta, vel haemorrhagia (sanguinis effusio in textum).[6] Ergo adfecta cerebri regio operari non potest, unde aegrotus fortasse unum vel plura membra in uno corporis latere movere (hemiplegia), sermonem intellegere (aphasia receptiva) aut creare (aphasia expressiva), vel unum campi visualis latus videre (hemianopsia) non potest.[7] Ictus hominibus aliquando est gravis morbus, qui multas mortes pluresque invalidos praecipue in civitatibus opulentibus, efficit.

Apoplexia cerebri est necessitas medica, auxilium medicum statim pernecesse est.

Indicia recensere

 
Indicia ictus (tabula Germanice signata)
  • repentes difficultates videndi
  • repentes difficultates deambulandi, imbecillitatis unilateralis et repentini causa
  • repens paralysis vultus ac bracchii vel cruris, praecipue torpor solius lateris corporis
  • repens delirium
  • repentes perturbationes loquendi, scribendi, aut intelligendi
  • repentes et vehementes dolores capitis
  • repens vertigo

Aetiologia recensere

 
Sectio cerebri hominis qui acutum arteriae cerebri mediae ictum passus est, per autopsiam facta
 
Micrographema necrosin corticalem pseudolaminarem monstrat, inventionem in ictibus per imaginationem medicalem et per autopsiam visam (macula H&E-LFB).
 
Mortes ex apoplexia per millionem hominum, anno 2012      58-316     317-417     418-466     467-518     519-575     576-640     641-771     772-974     975-1,683     1,684-3,477

Apoplexiae cerebri causae multae sunt. Saepius sunt hypertensio arterialis, atherosclerosis, diabetes mellitus, fibrillatio atrialis (→embolus). Iuvenes quoque homines in apoplexiam delabi possunt.

Apoplexia cerebri thrombosi causa (Apoplexia ischaemica) recensere

De hac aetiologia exsistentia atherosclerosis putatur. Thrombosis non improviso sed lente evolvitur, quamquam thrombus crescens eruptus secundo flumine ad apoplexiam embolo causa adducere potest. Duo typi thrombosum noti sunt:

Apoplexia cerebri ruptura vasis sanguinei causa (Apoplexia haemorrhagica) recensere

Ruptura vasis sanguinei intracerebralis vel ruptura aneurysmatis cerebralis haemorrhagiam cerebri et symptomata apoplexiae cerebri efficere potest.

Apoplexiae cerebri hominum iuvenum recensere

Morbi sanguinis (mutatio genetica factoris V (Lugduni), mutatio prothrombini, inopia proteini C, inopia proteini S, inopia AT-III), cellularum (MELAS), vasorum (dissectio arteriae carotidis, vasculitides), cordis (endocarditis, cardiomyopathia, foramen ovale patens/persistens), intestini crassi (colitis ulcerosa), cocaini heroinique, infectiones atque graviditas sunt causarum exempli.

Historia recensere

Definitio annis 1763 recensere

I. I. Stahlius et Ioannis Iuncker in opere "Conspectus medicinae theoretico-practicae" scripserunt: "Apoplexia est praeceps et simultanea sensus ac motus per universum corpus talis abolitio, ut patientes vel simul et semel omnem harum rerum usum amittant, vel, si auditus et visus adhuc aliqua signa adsint, motuum tamen voluntariorum plena impotentia laborent; quae motuum plenaria remissio a taedio Principii vitalis a motibus, antea frustra institutis, originem ducit. Derivatur ab, άποπλήτω, percutio." (Tabula CII de apopolexia.)

Notae recensere

  1. "I64: Apoplexia cerebri ut haemorrhagia sive infarctus non specificata" apud Stetoskop[nexus deficit] e classificatione ICD-10.
  2. Everdingen, J. J. E. van, Eerenbeemt, A. M. M. van den (2012), Pinkhof Geneeskundig woordenboek, ed. decima (Houten: Bohn Stafleu Van Loghum).
  3. 3.0 3.1 Arnaudov, G. D. (1964), Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Serdicae: Editio medicina et physcultura).
  4. What Is a Stroke?. . www.nhlbi.nih.gov/. 26 Martii 2014 .
  5. What Are the Signs and Symptoms of a Stroke?. . www.nhlbi.nih.gov. 26 Martii 2014 .
  6. N. R. Sims et H. Muyderman (2009), "Mitochondria, oxidative metabolism and cell death in stroke," Biochimica et Biophysica Acta 1802(1): 80–91 (pmid 19751827; doi:10.1016/j.bbadis.2009.09.003).
  7. Donnan G. A., M. Fisher, M. Macleod, et S. M. Davis (Maio 2008). "Stroke". Lancet 371 (9624): 1612–23 .
  8. Anglice: large vessel disease
  9. Anglice: small vessel disease

Bibliographia recensere

  • Hamann, Gerhard F., Mario Siebler, et Wolfgang von Scheidt. 2002. Schlaganfall: Klinik, Diagnostik, Therapie, Interdisziplinäres Handbuch. Ecomed Verlagsgesellschaft. ISBN 3609519908.
  • Mohr, J. P., Dennis Choi, James Grotta, et Philip Wolf.2004. Stroke: Pathophysiology, Diagnosis, and Management. Novi Eboraci: Churchill Livingstone. ISBN 0-443-06600-0. OCLC 50477349 52990861.
  • Warlow, Charles P., Jan van Gijn, Martin S. Dennis, Joanna M. Wardlaw, John M. Bamford, Graeme J. Hankey, Peter A. G. Sandercock, Gabriel Rinkel, Peter Langhorne, Cathie Sudlow, et Peter Rothwell. 2008. Stroke: Practical Management. Ed. 3a. Wiley-Blackwell. ISBN 1-4051-2766-X.

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad ictum spectant.