Omnino tria sunt, quibus dei Olympici ab hominibus differunt. Quorum primum illa ambrosia est qua vescunt pro cibo, tum nectar bibunt, quibus rebus ambobus immortales sunt. Tertia autem deorum propria res est ichor (graece ἰχώρ), sanguis eorum.

Hoc vocabulum sanguinem deorum significans solum apud Homerum legitur ac duobus quidem locis in E[1], versibus 340 et 416. Ibi narratur de Veneris conatu pugnandi. Eam pugnae interfuisse, ut Aeneam filium a Graecis atrociter impugnatum servaret. Quod cum ei contigisset, a Diomede conspectam et hasta vulneratam esse. Tunc e manu vulnere affecta illud ichor profluxisse[2]. Dea, ut legimus, valde sollicita gemens ob dolores in Olympum rediit ad Dionem matrem, quae ichor[3] manu detersit. Post varias adhortationes et cum irrisione audientium a Iove tandem permulsa est.

Colorem huius ichoris Homerus nullo loco describit, sed legimus manum deae sanguine effluente nigram factam[4] esse. Docemur ea narratione vulnerationes atque dolores neque dis neque deabus Olympicis alienos esse, sed vulnera accipiunt, dolores sentiunt, querelas proferunt, prout res secum fert, sicut homines.

adnotationes recensere

  1. i. e. Iliadis cantus V
  2. v. 340
  3. v. 416
  4. v. 354 μελαίνετο

Nexus interni

ambrosia

nectar

bellum Troianum