Ianizari vel Ienizari[1] (Ottomanice: يڭيچری , Yeniçeri, "copiae novae") fuerunt copiarum Imperii Ottomanici milites praestantissimi. Officio cohortis sultani praetoriae fungebantur et ad summas honores in civitate Ottomanica ascenderunt. Copiae ab Orchane I saeculo decimo quarto instructae et anno 1826 dissolutae sunt.

Sultani Muradi IV Cambellanus corona Ianizarorum cinctus

Hermannus Conringius anno 1730 narrat:[2] Ab aliis peditibus amictu breviore, mitris niveis acuminatis et ense, quem Cymitharrum vocant, distinguuntur. Eorum praefectus dicitur Aga, qui primus est Aglariorum sive equitum praecipuorum, qui nusquam a latere imperatoris discedunt, ab Aga, i.e. baculo, quem gestant, ita dictorum. Centuriones vero aliique praefecti Baluchi Bassi appellantur.

Novi tirones adhuc pueri vi familiis Christianis extracti sunt (quae res Turcice Devşirme, i.e. collectio puerorum, appellatur), et nemo ad hoc militum genus est receptus, nisi Christianis parentibus natus erat. Deinde in manu tironum (acemi ocağı) exercitati et simul in religionem Islamicam penitus inducti sunt.

Ianizari noti recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Cf. Du Cange, qui utramque formam praebet
  2. Hermanni Conringii operum tomus IV, p. 461
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!