Iacobus Thomas (Anglice James Thomas) Brudenell, comes septimus Cereticae (natus 16 Octobris 1797 Londinii, mortuus die 28 Martii 1868 eodem loco) dux militum et vir publicus Britannicus fuit.

Iacobus Thomas Brudenell, comes septimus Cereticae anno 1841

Cursus honorum recensere

Annis 1818 - 1837 Brudenell legatus ad Parlamentum Britannicum in Domu communium fuit. Anno 1824 Brudenell ad peditatum Britannicum accessit et anno 1825 succenturio et 1826 capitaneus factus est. Anno 1830 tribunus militum minor factus est. Anno 1837 patre mortuo eius sedes in Domu Dominorum hereditate accepit. Anno 1854 expeditioni Britannicae interfuit, quae ad Bellum Crimaeanum navigabat. Duxt alam levem divisionis exquitatus, cui Georgius Bingham imperabat, qui sororem Iacobi Brudenell in matrimonium duxerat. Mense Iunio 1854 copiae alligati Franco-Britannici apud Odessum (Bulgaria) appulsi sunt. Cum autem Russici iam e Balcania se recesserunt, die 8 Septembris eius anni iterum naves conscenderunt et in Crimaeam peninsulam navigaverunt, ut Sebastopolin portum classis Russicae aggrederentur.

 
Impetus alae levis

Ibi proelio Balaclavae 25 Octobris interfuit et alam levem in famosum Impetum alae levis contra munitiones Russicas duxit.

Magna pars equitum necatus est, sed pugna alligati victores evenerunt. Deinde in Britanniam rediit, ubi propter victoriam celebratus, sed et propter necatorum numerum vituperatus est. Actio criminalis in eum a Domu Dominorum coepta, sed sine iudicio finita est. Factus est autem Brudenell inspector totius equitatus Britannici.

Impetus alae levis et in pellicula anni 1968 demonstrata est. Persona Brudenell Trevor Howard actor egit.

Fontes recensere