Iacobus Le Goff (Teloni Martio natus die 1 Ianuarii 1924; mortuus Lutetiae die 1 Aprilis 2014) fuit rerum gestarum scriptor Francicus praecipue Aevi Medii studiosus.

Wikidata Iacobus Le Goff
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Le Goff: imago
Iacobus Le Goff: imago
Nativitas: 1 Ianuarii 1924; Telo Martius
Obitus: 1 Aprilis 2014; Circumdarium X Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Jacques Louis Le Goff

Memoria

Sepultura: Lanester

Patre magistro lyceorum origine Britone, matre e familia Italica orta, Iacobus Le Goff educatus est in urbe natali, deinde apud Lyceum Thiers Massiliae in urbe et Lyceum Ludovici Magni Parisiensis. Alumnus est Scholae Normalis Superioris huius urbis breviusque Universitatis Pragensis. Sodalis fuit ab anno 1950 scholae Francicae Romae in urbe. Ab anno 1960 apud scholae practicae Studiorum Superiorum sectionem scientiarum socialium docuit; quae sectio, ipso praeside, in separatam scholam Studiorum Superiorum ad Scientias Sociales anno 1975 erecta est.

Opera selecta recensere

  • 1956 : Marchands et banquiers au Moyen Age. Lutetiae: Le Seuil.
  • 1964 : La Civilisation de l’Occident médiéval. Lutetiae: Arthaud.
  • 1996 : Saint Louis. Lutetiae: Gallimard.

Bibliographia recensere