Iacobopolis Historica (Anglice Historic Jamestowne) est primus situs Arcis Iacobi et deinde urbis Iacobopolis, saeculo septimo decimo conditae et saeculis vicensimo et vicensimo uno ab archaeologis excavatae. Locus, ad ripas Fluminis Iacobi apud Iacobopolim situs, ut consortio Conservationis Virginiae, olim Association for the Preservation of Virginia Antiquities appellata, et Nationalis Saeptorum Administrationis Civitatum Foederatarum tractatur. Propositum Iacobopolis Historicae est "conservare, protegere, et promovere primum situm primae stabilis coloniae Anglicae in America Septentrionali sitae atque historiam narrare trium culturarumEuropaeae, Americanae Septentrionalis, Africanae—quae convenerunt ad iacenda fundamenta formae gubernationis democraticae, linguae, capitalismi liberi, et societatis unice Americanae."[1][2]

Statua locum primae coloniae Anglicae stabilis in America deductae commemorat.

Archaearium Voorhees recensere

Archaearium Voorhees, Archaearium Nataliae P. et Alani M. Voorhees rite appellatum, est museum quod artefacta et exhibitiones artefactorum Iacobopoli excavatorum monstrat. Aedificium supra ultima domi civitatis Iacobopoli reliquia stat, quae salutatores videre possunt.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Anglice: "preserve, protect and promote the original site of the first permanent English settlement in North America and to tell the story of the role of the three cultures, European, North American and African, that came together to lay the foundation for a uniquely American form of democratic government, language, free enterprise and society."
  2. "About Us". Historic Jamestowne .

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobopolim Historicam spectant.