Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Hypernatraemia sive hypernatriaemia (ICD-10: E87.0) est in medicina maior (hyper-) natrii concentratio (-natr(i)-) in sanguine (-aemia), hac de causa simul unum electrolytorum perturbationum. Hypernatraemia plerumque oritur causa inopiae aquae (hypernatraemia hypovolaemica), et post sitem et per emissionem renalem. Rarius hypernatraemia hypervolaemica observatur post infusionum NaCl.

Symptomata multipliciter esse possunt.

Haec perturbatio magno valore (> 145 mmol/L) in sanguine aestimatur. Causae hypernatraemiae sunt, per exemplum, consumptio diureticorum.

Effectus hypernatraemiae convulsiones cerebrales oriri possint, velut reflexus motorici aucti (hyperreflexia). In hypernatraemia hypovolaemica aegroti sitientes videntur.

Tractatio per diureticum sistendum et per glucosum intra venam (i. v.) adhibendum fiat.

Concentrationis parum natrii vocatur hyponatraemia, quae hypernatraemiae frequentius evolvatur.

Physiologia natrii recensere

In corpore humano et pondere 70 chiliogrammatum circiter 100 g natrii insunt.[1]. Valor natrii normalis in sanguine est 135–145 mmol/l.

Pathophysiologia recensere

Separantur hypernatraemia

  • hypovolaemica - emissiorenalis aquae > natrii
  • normovolaemica - sudoris causa; diabetes insipidus centralis, diabetes insipidus renalis
  • hypervolaemica (rarissime) - nimis natrii alimentarii

Hypernatraemia medicamentis causa recensere

Consumptio diureticorum ut Furosemidum, Torasemidum hypernatraemiam contrahere potest.

Notae recensere

  1. W. Kaim, B. Schwederski: Bioanorganische Chemie. 4. Auflage. Teubner, Wiesbaden 2005, ISBN 3-519-33505-0. (Theodisce)

Nexus interni

 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!