Wikidata Hypatia
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 360; Alexandria
Obitus: Martius 415; Alexandria
Patria: Imperium Romanum Orientale

Familia

Genitores: Theon Alexandrinus;

Hypatia (Graece Ὑπατία) inter annos 350 et 370 nata est, fortasse circa 355;[1] obiit Alexandriae anno 415 cum aliquot monachi “parabolani” verius dicti testarum fragmentis eam cecidissent. Scientiae perita, magistra, et philosopha fuit neoplatonica, quae incremento mathematicae et astronomiae magnopere contribuit. Opera eius tamen perdita sunt.

Hypatia. Pictura a Carolo Gulielmo Mitchell anno 1885 facta et in Pinacotheca Laingiana Novo Castello in urbe servata.

Vita recensere

Pater eius fuit Theo Alexandrinus[2], celeber mathematicus astronomusque, qui ut videtur in bibliotheca Alexandrina docebat et filiam scientiis ibi educavit. Didicit ipsa Hypatia historiam religionum, rhetoricam, philosophiam, et artem docendi, et Athenas Romamque peregrinata est. Scholastici concurrebant ad domum Hypatiae a remotissimis locis. Unus ex eius discipulis erat Synesius Cyrenaeus, episcopus Ptolemaidis, qui de Hypatia et operibus eius scripsit. Etiam Hesychius Hebraeus, discipulus alius, de ea scripsit, et rettulit magistratus ad eam concurrisse eamque de variis administrationis rebus consuluisse

 
Testae antiquae (testis occisa est Hypatia)

Anno 412, episcopus Cyrillus Alexandrinus factus est patriarcha. Qui ut erat vir catholicissimus paganismum haeresimque abhorrens, Hypatiam fascinationis insimulavit. Anno 415, a turba monachorum interfecta est qui eam confixerunt et acutis laceraverunt conchis[3] et corpus cremaverunt.

Asteroides 238 Hypatia ad honorem Hypatiae Alexandrinae nominatus est.

Fontes recensere

Perrari sunt fontes de Hypatiae vita, inter quos numerantur:

  • septem ad Hypatiam epistulae Neoplatonici Synesii Cyrenensis qui etiam in aliis epistulis et in tractatu De dono nonnullas Hypatiae mentiones fecit.
  • Historia ecclesiastica Socratis scholastici, contemporanei.
  • Historia philosophica Neoplatonici Damascii
  • Chronicon Ioannis Niciosi (vel De Nikiu) episcopi aegyptiaci (7 saec.)
  • Sectio encyclopaediae byzantinae cui titulus Suda.
  • Palladae epigramma de Hypatia notum est:
"ὅταν βλέπω σε, προσκυνῶ, καὶ τοὺς λόγους.
τῆς παρθένου τὸν οἶκον ἀστρῷον βλέπων
εἰς οὐρανὸν γάρ ἐστι σοῦ τὰ πράγματα,
Ὑπατία σεμνή, τῶν λόγων εὐμορφία,
ἄχραντον ἄστρον τῆς σοφῆς παιδεύσεως."
Palladas, Anthologia Palatina, IX, 400, Cum te video et tuos sermones audio? adoro, / virginis domum sideream contemplans. / In caelo enim sunt tua opera, / Hypatia veneranda, sermonum venusta-forma, / intaminatum sidus doctae institutionis. (Fred. Dubner interpr. 1872)

Opera recensere

Encyclopaedia byzantina Suda haec Hypatiae tribuit:

  • Commentarium in Diophantum
  • Canon astronomicus (aut commentarium in canonem astronomicum)
  • Commentarium in Apollonii tractatum de Conicis

Pelliculae recensere

Bibliographia recensere

  • Michael A. B. Deakin, Hypatia of Alexandria: mathematician and martyr. Prometheus Books, 2007
  • Maria Dzielska, Hypatia of Alexandria. Cambridge: Harvard University Press, 1995. ISBN 0-674-43775-6
  • Henriette Harich-Schwarzbauer, « Hypatie d’Alexandrie », Clio. Femmes, Genre, Histoire [Interretiale], 35 | 2012, textus interretialis a die primo Maii 2014, lectus die 24 decembris 2016. ; DOI : 10.4000/clio.10575

Notae recensere

  1. Dzielska 1995.
  2. "Ὑπατία (...) Θέωνος μὲν τοῦ φιλοσόφου θυγάτηρ ἦν", Hypatia filia philosophi Theonis erat. (Socrates Scholastichus, Historia Ecclesiastica, VII, 15)
  3. "ὀστράκοις ἀνεῖλον", "[eam] testis interemerunt" (Socrates Scholasticus, op. et loc. cit.)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypatiam spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • "Hypatia" apud encyclopaediam romanam