Homo oeconomicus in rerum oeconomicarum minute scientia est animal ficticium quod

  • secundum rationem oeconomicam agit,
  • suum proprium utile quam maxime auget
  • limites seu restrictiones ut dicitur respicit
  • sua utilia novit
  • omnia quae ad rem pertinent sapit.

Ut nullus quidem homo homini oeconomico similis sit tamen rerum oeconomicarum periti eius exempli ope explanari posse arbitrantur quomodo res oeconomicae agentur.

Ioannes Kells Ingrams primum anno 1888 vocabulo Anglico economic man usus est in libro Anglice inscripto A History of Political Economy 'De oeconomiae politicae historia'. Vilfredus Pareto fortasse primus vocabulum in Latinum convertit; id homo oeconomicus in libro Italiane Manuale d´economia politicá inscripto anno 1906 edito invenitur.

At notio "homo oeconomicus" saepe in more nagativo tractaur a psychologia agendi Daniel Kahneman, anthropologia apud Marshall David Sahlins, anthropologia oeconomica Caroli Polanyi et sociologia Petri Bourdieu.