Hermione Jean Granger est ficticia persona ex Harrio Pottero, serie librorum ab Ioanna Rowling scripta. In Schola Hogvartensi ad Gryffindorensem domum assignata est cum optimis amicis, Harrio Pottero et Ronaldo Vislio. Omnes scholasticos magiae studio praestat. Magna eius scientia per libros acquisita eam amicosque saepe adiuvat.

Emma Watson quae Hermionis Granger partem agit

Sola progenies est parentium, qui Muggles sunt, i.e non magorum generis. Haec origo est causa deridiculi e Dracone Malfoy et aliis, qui se purum propter sanguinem meliores esse credunt. Odii phyletici gratia aliquando vocata est nomine 'luteus sanguinis'?.

Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!

Bibliographia recensere