Heraclidae (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Heraclidae (Graece Ἡρακλεῖδαι) est tragoedia quam Euripides circa annum 430 a.C.n. docuit. Poeta fabulam Atheniensium Herculis proli (Heraclidae) opem contra Eurystheum ferentium scaenice tractabat. Textus traditus nonnullas difficultates praebet, et multi critici magnam lacunam suspicantur (brevissima enim ex Euripideis tragoediis est et partes lyricae in primis solito breviores sunt)[1]. Aeschylus quoque tragoediam Heraclidae inscriptam hodie deperditam docuerat; nescitur tamen an argumentum idem fuerit quia multae fabulae ad Heraclidas pertinent.

Heracles et Telephus filius. Museum Lupariense.

Personae recensere

Res Marathone in Attica geruntur ubi cum liberis Herculis Iolaus ad Iovis aram confugit.

Summarium recensere

  • Prologusː Iolaus spectatoribus narrat quomodo Eurystheum tyrannum per plures Graeciae civitates fugiens qui omnem Herculis stirpem exstirpare decrevit cum liberis amici nunc in caelo manentis Marathonem advenerit et ad Iovis aram confugerit. Mox procedit praeco ab Eurystheo missus se Mycenas sequi iubens ubi lapidabuntur. Iolaum recusantem vi protrahit atque humi sternit. Qui fidem incolarum invocat.
  • Parodos[2]ː clamoribus accitus Atheniensium chorus senem iacentem miseratur. Suos homines esse respondet praeco et iure a se abigi. Chorus regi de his rebus esse cognoscendum existimat.
  • Primum episodiumː accedunt rex Demophon cum fratre Acamante qui barbare agere peregrinum praeconem existimant[3]. Sequitur agon inter Iolaum cum alia tum etiam adfinitatem quandam inter Thesei domum et Herculem invocantem necnon beneficia a Theseo olim accepta et Argivum praeconem militarem Eurysthei potentiam minitantem. Quamvis paci pronior Demophon supplices tueri constituit quia deorum iura respicit et timet ne Athenae in posterum libera civitas non iam dicatur si Eurysthei iussis obtemperet. Minabundus abit praeco et Iolaus gratias agit.
  • Primum stasimonː chorus Argivorum adrogantiam vituperat et Atheniensium virtutem extollit.
  • Secundum episodiumː iam adest Argivorum exercitus. Demophon omnia sibi ad proelium parata quidem esse Iolao nuntiat sed oracula consulta negant victuros esse Athenienses nisi filiae Demetris virgo nobili sanguine sacrificetur. Ipse filiam suam immolare aspernatur nec quod sibi recusat alii imponere vult. Omnem spem salutis iam amiserat Iolaus cum Herculis filia maxima natu, quam in argumento Macariam appellant, in textu tragoediae Euripides non nominat, e templo exitː nam lamentationes audivit et postquam rem cognovit sua sponte pro fratribus vitam dare non dubitat, Atheniensium exemplo qui pro hospitibus bello perire parati erant. Maeret quidem Iolaus atque sorte unam ex Herculis filiabus ducendam maluisset nisi pertinacia Macariae non sortis necessitate sed sua libera voluntate perire cupientis vicisset. Propinquis valere dicit virgo et ad sacrificium pergit.
  • Secundum stasimonː chorus Iolaum solatur gloriosam mortem Macariam adire et patre Hercule dignam demonstrans.
  • Tertium episodiumː advenit Hylli (qui maximus natu e filiis Herculis erat) servus qui Alcmenen flagitat. Quae e templo ubi parvas Herculis filias tuebatur exit et Hyllum cum magnis sociorum copiis adesse certior fit. Laetatur quidem sed Iolaos quamvis senex proelio interesse vult. Arma consecrata e templo sumit et bracchio comitis innixus quamvis reclamante Alcmena frustra dissuadentem servum sequitur.
  • Tertium stasimonː chorus Iovis et Athenae auxilium in bello adversus Mycenas invocat quia Atheniensium causa iusta et pia erat.
  • Quartum episodiumː nuntius e proelio pugnam et Argivorum cladem narratː ipsum Iolaum cuius preces exaudientes dei iuventutem ad hunc diem reddiderunt ducem hostium Eurystheum captivum fecisse nec occidisse ut Alcmene prostratum et humilem videre posset quem antea triumphantem et potentem vidisset.
  • Quartum stasimonː chorus victoriam celebrat et deis gratiam agit.
  • Exodosː Eurystheus ante Alcmenen ducitur quae odio exasperata malae morti eum dare praecipit. Cui respondetur occidi qui vivus in proelio captus sit Atheniensibus legibus vetari. Tum Alcmene inimicum manu sua interficere constituit ne quis alius homicidio contaminaretur. Eurystheus mori non recusat et Apollinis oraculo fretus praenuntiat corpus suum prope Athenae fanum humatum saluti Atheniensibus et Heraclidis exitio quondam fore cum Herculis progenies beneficiorum oblita Atticam invadet (ita Euripides ad Bellum Peloponnesium alludebat quia Dorica invasio Heraclidarum in Peloponnesum reditus esse credebaturː ita omnes Dores Heraclidae lato sensu dici possunt). Nam quamquam ab Atheniensibus impeditus ne Herculis liberis potiretur eis gratiam agit quod vitam sibi reliquisse voluerint.

Quid sibi proposuerit poeta recensere

Euripides Heraclidas ineunte Bello Peloponnesiaco scripsit. Itaque argumentum patriam suam glorificans elegit. Nam Athenienses gloriari solebant quod Heraclidis sive Theseo sive Demophonte regnante saluti fuissent nec dubitabant quin eventum historicum memorarent[4]. Ita magnanimitatem maiorum suorum et benignitatem erga profugos asylum rogantes ostentabant, quod idem in hac tragoedia effecit Euripides. Simul per Eurysthei ultima verba[5] Lacedaemonios et eorum socios, qui Dores erant, ingratitudinis accusat, praesertim reges Spartae qui se Herculis sanguine natos iactabant. Econtra Argivi qui per maximam tragoediae partem Atheniensium hostes sunt velut post mortem amici fiunt. Tempore quo scribebat Euripides Argos neutras partes sequebatur (triginta annorum indutias cum Lacedaemoniis observabant), sed adsiduas inimicitias cum Spartanis iamdiu gerebant; quocirca Athenienses eorum societatem sperabant.

Duo episodia tamen novasse videtur Euripidesː nam Diodorus Siculus, Strabo, Pausanias[6] Apollodorique bibliotheca Eurystheum pugnando perisse volunt. Econtra in Heraclidis Eurystheus captivus spreto belli iure Alcmenae voluntate interficitur. Ita Alcmenae saevitia aliquam invidiam Heraclidis faciebat. Similiter episodium Macariae addidit ut qui pathetico adulescentium mortem voluntariam pro propinquis vel pro patria fortiter adeuntium libenter utebatur[7] (e.g. Iphigenia, Menoeceus, Polyxena...).

Heraclidae inter optimas Euripidis fabulas non numerantur et plerumque neglectae sunt. Exempli gratia miramur cur Macariae sacrificium a versu 630 non iam memoretur nisi fortasse obscuris verbis versus 822[8] qui ad sacrificium humanum alludere videtur. Quae - praeter nonnullos versus a posterioribus auctoribus Heraclidis attributos qui in hodierno texto non leguntur - praecipua causa fuit cur nonnulli philologi totum episodium excidisse arbitrentur in quo nuntius Macariae mortem, ut in multis aliis Euripideis tragoediis fit, referebat necnon sequens stasimon quo chorus virginem deplorabat. Alii textum quod hodie legimus fere idem esse atque illud quod Euripides olim docuit putant[9].

Notae recensere

  1. v. Wilamowitz-Möllendorff, "Excurse zu Euripides Herakliden", Hermes, 1882ː 337-364, 496.
  2. Jean Irigoin, "La parodos des Héraclides d'Euripide" in Mémorial André-Jean Festugière, Genavae, 1984ː 13-21
  3. Versus 130-1ː Καὶ μὴν στολήν γ' Ἕλληνα καὶ ῥυθμὸν πέπλων / ἔχει, τὰ δ' ἔργα βαρβάρου χερὸς τάδε
  4. Herodotus, Historiae IX.27. Lysias Epitaphium 11-16. Isocrates Panegyricus 56-60, Archidamos 42, Ad Philippum 34. Panathenaicus 194. Demosthenes, De Corona 186 etc. Cf Strabo, Geographica VIII.6.19. Quin etiam praeclara erat tabula pictoris Pamphili in porticu Poecila exposita (Aristophanes, Plutus 382-5).
  5. Versus 1035/7ː ὅταν μόλωσι δεῦρο σὺν πολλῇ χερὶ / χάριν προδόντες τήνδε. Τοιούτων ξένων / προύστητε = (inimicus ero horum posteris) cum huc magna manu venient praesens beneficium prodentes. Tales sunt hospites quos tuemini.
  6. Descriprio Graeciae I.44.10 qui locum eius tumuli indicat.
  7. P. Roussel, "Le thème du sacrifice volontaire dans la tragédie d'Euripide", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1922ː 225-240
  8. λαιμῶν βροτείων εὐθὺς οὔριον φόνον. Sed sunt qui corrigant et legant βοείων (iugulum bovis).
  9. Exempli gratia Ludovicus Méridier in notitia ad editionem Collection des Universités de France.

Editiones et commentarii recensere

  • William Allan (Cur.), Euripides. The Children of Heracles with an introduction, translation and commentary, Aris and Philips, 2001 Recensio critica
  • Maria Grazia Fileni, Eraclidi : i canti, Romae, 2006 Recensio critica
  • John Wilkins, Euripides, Heraclidae. With Introduction and Commentary, Oxonii, Clarendon press, 1993 Recensio critica

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere