Helena (Theod. Helene) Weber (nata die 17 Martii 1881 Elberfeldiae, mortua 25 Iulii 1962 Bonnae) rerum politicarum perita Theodisca factionis primo Centri, deinde CDU fuit.

Wikidata Helena Weber
Res apud Vicidata repertae:
Helena Weber: imago
Helena Weber: imago
Nativitas: 17 Martii 1881; Elberfeldia
Obitus: 25 Iulii 1962; Bonna
Patria: Germania
Helena Weber

Iuventus et munus recensere

Post scholam finitam Weber seminare magistrarum frequentavit et ab anno 1900 magistra laboravit. Annis 1905 - 1909 Bonnae Gratianopolisque historiae litteris Romanis atque philosophiae studebat. Deinde in Lycaeo Bauci magistra operam dedit. Anno 1918 praeses scholae socialis feminarum Aquisgrani erat. Ab anno 1920 in Administerio Borussiae rerum salutis publicae laboravit. Mense IUnio 1933 a Nazistis propter consilia sua politica dimissa est et deinde in societatibus liberis salutis publicae operam dedit.

Cursus honorum recensere

Helena Weber, quae sodalis factionis Centri fuit, anno 1919 legata in Consilium Formae Civitatis Constituendae electa est et cum ceteris legatis constitutionem novam Rei Publicae Vimarianae composuit. Annis 1920 - 1924 legata ad senatum terrae Borussiae, annis 1924 - 1933 legata ad Dietam Imperii Germanici fuit. Bello Orbis Terrarum II finita ad novam factionem CDU accessit atque legata senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae nominata est. Anno 1948 etiam legata Consilii Parlamentarici electa est, quod novam Legem Fundamentalem Germaniae componeret. Anno 1948 denique etiam legata Dietae Foederalis Germaniae electa est et ad mortem mansit.

Nexus externi recensere