Harundo[1] seu calamus[2] seu canna[3] est nomen commune plurium herbarum aquaticarum generum, inter quae sunt Arundo, Phragmites, Cyperus et alia. Harundines stirpes longas, tenues, geniculatas habent, ex quibus homines instrumenta varia fabricant.

Harundines in palude fluvii Tay crescentes

De vocabulis recensere

Forcellini sic homonymiam horum vocabulorum explicat:

Arundo differt a calamo et a canna. Calamus enim non modo de arundine usurpatur, ut sit ipsius truncus internodiis distinctus, sed etiam de segete et arboribus. [...] Canna est et ipsa arundinis genus, sed minor graciliorque. [...] Ea est autem arundineti senectus, cum vel exaruit situ, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis arundo prodeat.[4]

Notae recensere

  1. Harundō, -inis f., etiam arundō; originis incertae. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter
  2. A Graeco κάλαμος. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter
  3. A Graeco κάννα. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter
  4. Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad harundines spectant.