Hans H. Ørberg (Latine: Ioannes Montaurius), natus in Dania anno 1920, mortuus 2010, iuvenis lauream in litteris Anglicis, Francogallicis Latinisque apud Universitatem studiorum Hauniensem anno 1946 consecutus magnam vitae suae partem (ab anno 1946 usque ad 1952 et deinde iterum ab anno 1961 usque ad 1989) hisce linguis litterisque in patria docendis dicavit.

Wikidata Hans Henning Ørberg
Res apud Vicidata repertae:
Hans Henning Ørberg: imago
Hans Henning Ørberg: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1920; Store Andst
Obitus: 17 Februarii 2010; Grēno
Patria: Dania

Cursus honorum recensere

Dum ab anno 1953 usque ad 1961 in Instituto linguis secundum methodum naturalem docendis (vulgo “Naturmetodens Sproginstitut”) munere fungitur, novam quandam, quamvis iam antiquitus usitatam, linguae Latinae docendae ingressus viam anno 1955 novam seriem librorum scholasticorum in publicum dedit cui hunc titulum indidit: Lingua Latina secundum naturae rationem explicata. Quod opus anno 1990 etiam emendatum, retractatum atque Lingua Latina per se illustrata appellatum denuo in lucem edidit atque rude donatus non modo domum editoriam c.n. Domus Latina, quam ipse huic methodae librisque vulgandis condiderat, ipse administrabat, sed etiam methodum ipsam efficaciorem reddebat, acroases tum in Europa, tum in America habebat atque Latinitatis semina etiam per gentes quae paulo ante libertatem recuperaverant spargebat.

Lingua Latina per se illustrata recensere

Hoc opus palmare a Ioanne Ørberg conscriptum atque insequentibus decenniis ab eo ipso auctum retractatumque non secundum tralaticiam linguae Latinae docendae methodum, sed naturae rationem est compositum. Discipuli igitur a facillimis sententiis incipiunt velut "Roma in Italia est”. Omnia dehinc vocabula nullo modo a sensibus sunt abstracta, quippe quae semper non sola, sed iuncta in textu appareant illustrenturque imaginibus vocibusve iam notis. Item res grammatica ita proponitur ut non tantummodo praecepta quaedam, sed linguam ipsam discamus ex qua grammatici quondam eadem exprompserunt exempla auctoritate freti auctorum; nam hi vel imprimis sunt sequendi, ex lingua ipsa etiam praecepta haurienda. Itaque hoc non postulatur a discipulis ut in patrium sermonem convertant, sed ut Latine legant, intellegant, loquantur, cogitent. Neque hanc ipsam ob causam lexica desiderantur, nam memoria, lingua, animi ingenium continenter exercentur. Ipse suasit omnibus rationem docendi "directam" et "inductivam" qua lingua Latina tuto, cito, iucunde disceretur, id est per exempla, non per praecepta.

Haec igitur librorum scholasticorum series in duas dividitur partes quarum volumina principalia inscribuntur Familia Romana et Roma Aeterna. Qui libri non solum in scholis tractantur, sed etiam magna stipantur caterva editionum operum Ciceronis, Sallustii, Vergilii, Ovidii, etc. quae ad usum discipulorum sive Ioannes Ørberg ipse sive eius amici fautoresque ubique gentium aptaverunt vel nunc ipsum praeparant. Nam libri eius in plurimis totius orbis terrae scholis adhibentur; cuius rei testimonio sit enchiridion discipulorum quod primum forsitan Danice vel Anglice exaratum etiam in Germanicum, Francogallicum, Hispanicum, Italicum, Bohemicum sermonem est conversum.

Eius scripta recensere

  • 2004: "Lingua Latina per se explicata" oratio habita Montellae in conventu "Docere" anno 1998, in Melissa, n° 121, anno 2004, pp. 4-5.

Nexus recensere