Hannelora (vulgo: Hannelore) Rönsch (nata 12 Decembris 1942 Aquarum Mattiacarum) femina rebus publicis versata Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Wikidata Hannelora Rönsch
Res apud Vicidata repertae:
Hannelora Rönsch: imago
Hannelora Rönsch: imago
Nativitas: 12 Decembris 1942; Aquae Mattiacae
Patria: Germania
Hannelora Rönsch anno 1991 ad laevam Angelae Merkel

Iuventus munusque recensere

Post scholam finitam Rönsch anno 1960 academiam commerciorum frequentabat et deinde ad 1962 in Magistratu Foederali Criminum laborabat ad annum 1983 consiliaria conductorum fuit.

Familia recensere

Rönsch nupsit atque unam filiam habet.

Cursus honorum recensere

Ab anno 1963 sodalis CDU est. Annis 1974 - 1980 decurio urbis Aquarum Mattiacarum erat, anno 1983 legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. 18 Ianuarii 1991 ab Helimuto Kohl cancellario foederali Administra Familiarum et Seniorum nominata est. Hoc officium ad annum 1994 duxit. Ad annum 2002 legata Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi recensere