Hồ Chí Minh (API: Sono hò̤ tɕǐmɪ̄ɲ info; scriptura chữ nôm 胡志明; natus 19 Maii 1890, mortuus 2 Septembris 1969) fuit primus minister et praeses Vietnamiae.

Wikidata Hồ Chí Minh
Res apud Vicidata repertae:
Hồ Chí Minh: imago
Hồ Chí Minh: imago
Hồ Chí Minh: subscriptio
Hồ Chí Minh: subscriptio
Nativitas: 19 Maii 1890; Kim Liên
Obitus: 2 Septembris 1969; Hanoi
Patria: North Vietnam, Vietnamia, French Annam, Indosina Francica
Nomen nativum: Nguyễn Sinh Cung

Familia

Genitores: Nguyễn Sinh Sắc; Hoàng Thị Loan

Memoria

Vita recensere

 
Ho Chi Minh, 1921

Familia eius e vico Kim Liên orta est. Natus ipse est die 19 Maii 1890, filius alter natu Nguyễn Sinh Sắc et Hoàng Thị Loan, in vico Hoàng Trù provinciae Nghệ An in imperio Annamitico sub protectoratu Francico posito. Nomen primordiale Nguyễn Sinh Cung accepit, quod annum agens undecimum (patre nuper gradum doctoratus phó bảng merente) in nomen adolescentiae Nguyễn Tất Thành mutavit. Anno 1907, familia eo tempore in urbe Huế degente, Academiam Nationalem intravit, sed proximo anno iussu vigilium expulsus est ut qui interpretari praetenderet planctus agricolarum contra procuratores tam Annamiticos quam Francicos. Inde ad coloniam Francicam Cochinchinam se refugit et munus rhizotomi accepit in urbe Sài Gòn (quae urbs temporibus nostris nomen eius adsumpsit, scil. "Hochiminhopolis").

Ad portum Sài Gòn, die 5 Iunii 1911, culinarius in nave Amiral Latouche-Tréville acceptus est eoque ipso die a Cochinchina abiit. Massiliae mense Septembri in terram exscendens per litteras praesidi Franciae postulavit ut in Schola Coloniali Lutetiae admitteretur.[1] Qua petitione reiecta rursus in variis navibus vel culinarius vel famulus servavit; Civitatibus Foederatis interdum frequentavit; Angliam annos circiter quattuor incoluit ibique (sicut ipse postea praetendit) apud Carlton Hotel Londinii domino Augusto Escoffier opus dulciarium didicit.[2]

Mense Iunio anni 1919 Lutetiae reperitur. Ibi cum Phan Văn Trường et Phan Chu Trinh "Revendicationes Populi Vietnamiensis" conscripsit et deliberatoribus de pace componenda eo anno Lutetiae coeuntibus misit sub nomine Nguyễn Ái Quốc (scilicet "Nguyễn amator patriae"). Eo anno aliis postulatoribus incedit, inter quos Seán T. O'Kelly Hiberniae repugnatori; sed saepe iussu Alberto Sarraut a vigilibus Francicis (duce Ioanne Przyluski) persecutus est. Postea in diario L'Humanité commentationes de iniquitatibus colonialibus scripsit et cum factione Socialistica se iunxit; quae Turonis mense Decembri anni 1920 nomen factionis Communisticae accepit et ad Communisticum Internationale affiliata est.

 
Hồ Chí Minh (ad dextram partem imaginis) cum socio Võ Nguyên Giáp anno 1945 pictus
 
Memorium Hồ Chí Minh in Ban Nachok, Nakhon Phanom, Thailand.

Anno 1922 cum iuvenibus aliis coloniarum Francicarum peregrinis Unionem Intercolonialem condidit periodicumque Le paria usque ad mensem Iunium anni insequentis editavit; quo mense a Lutetia subito discessit, se in Sabaudia otiosus iter facientem praetendens, re vera Moscuam petens. Ibi Vladimiro Lenin mense Decembri mortuo obsequiis prosecutus est; mense Iunio anni 1924 Congressu V Communistici Internationalis adfuit. A Moscua mense Novembri eiusdem anni ad Quancheum (sive Cantonem Sinarum) missus est, ubi Communistis adiuvabat, consociationem eorum cum motu Nationalistica (duce Sun Yixian) favebat, exsulesque Vietnamenses in factionem novam unire conabatur, quorum nonnulli fuerant fautores Phan Bội Châu discipulique eius Nguyễn Hải Thần. Per hoc tempus nomen novum Lý Thụy sibi praefixit, uxoremque duxit Tăng Tuyết Minh quam mox amisit. Sed mense Aprili anni 1927, Sun Yixian iam mortuo, successore Jiang Jieshi Communistas persequente, captoribus evadens a Quancheo subito abiit et Hongcongum, Shanghai, Vladivostok et Moscuam petivit; phthisi adfectus in paeninsula Crimea se refectus est. Inde per Lutetiam ad Bancocum Thailandiae mense Iulio anni 1928 pervenit. In Thailandia, in Sinis, in Russia multos annos degebat; Hongcongo duos annos a statoribus Britannicis incarceratus est. Ab anno 1938 rursus in Sinis cum militibus communistis meruit; inde mense Februario anni 1941 limitem Indosinae transgressus est et castra secreta posuit societatis vel turmae Việt Minh in antro quodam iuxta Pác Bó provinciae Cao Bằng. Tunc primum nomen Hồ Chí Minh adoptavit, scilicet "Hồ lucifer".

Per annos 1941-1945 in Vietnamia septentrionali pro liberatione patriae contra Francos et Iaponenses, qui eo tempore coloniam Francicam obsedebant, militavit (anno autem 1943, in Sinas regressus, ibi incarceratus est). Mense Augusto 1945, Iaponensibus cedentibus, insurrectionem incepit; libertatem Vietnamiae die 2 Septembris 1945 proclamavit, sed nova res publica ab aliis guberniis minime recognita mox a militibus Sinensibus, Britannicis tandemque Francicis oppressa est. Civitate igitur Vietnamiae autonoma in Unione Francica die 6 Martii 1946 inscripta, Hồ contra Francos pugnare continuavit; mense Martio 1950, Stalin et Mao adnuentibus, adsociationem Sinarum nactus est. Anno 1954, Francis apud Điện Biên Phủ obsessis et debellatis, Hồ in deliberatione Genavensi independentiam Vietnamiae suasit. Ab eo tempore praeses fuit rei publicae democraticae Vietnamiae, quae partes septentrionales tantum totius nationis possidebat; civitas Vietnamensis, Americanis adsociata, regionem meridionalem retinuit. Inde saeviebat Bellum Vietnamense civile, duce exercituum septentrionalium Hồ, sociis Sinis necnon Russis. In his annis, pater patriae recognitus, opera de vita sua pseudonymo Trần Dân Tiên divulgavit.

Bello etiam saeviente Hồ Chí Minh mortuus est die 2 Septembris 1969. Exercitus septentrionalis Saigon mense Aprili 1975 cepit itaque Vietnamiam in civitatem singulam coniunxit et corpus suum in Mausoleum Hồ Chí Minh sepultum est.

Opera selecta recensere

Opera pseudonyma recensere

Opera ab aliis collecta recensere

  • Ho Chi Minh on Revolution and War, Selected Writings 1920-1966 ed. Bernard B. Fall. Novi Eboraci: New American Library, 1967.
  • Hồ Chí Minh: écrits 1920-1969. Hanoi, 1971.
  • Hô Chi Minh: textes 1914-1969 ed. A. Ruscio. Lutetiae: L'Harmattan, 1990.

Notae recensere

  1. Epistula ipsa Francice scripta.
  2. Tran Dan Tien (1958) pp. 10-12.


Bibliographia recensere

  • Pierre Brocheux, Ho Chi Minh: a biography. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2007.
  • William J. Duiker, Ho Chi Minh: A Life. Novi Eboraci: Hyperion, 2000. ISBN 0-7868-6387-0
  • Daniel Hémery, Hô Chi Minh: de l'Indochine au Viêt Nam. Lutetiae: Gallimard, 1990.
  • Jean Lacouture, Hô Chi Minh. 1967. Ed. 2a: Lutetiae: Seuil, 1975.
  • Sophie Quinn-Judge, Ho Chi Minh: The missing years. Londinii: Hurst, 2003. ISBN 1-85065-658-4 Versio Vietnamica huius libri
  • Thu Trang-Gaspard, Hồ Chí Minh à Paris, 1917-1923. Lutetiae: L'Harmattan, 1992. ISBN 2-7384-1627-6

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hồ Chí Minh spectant.
Primi ministri Vietnamiae