Gymnasium athleticum Erfordiense

Gymnasium athleticum a Petro de Coubertin nominatum (Theodisce: Pierre-de-Coubertin-Sportgymnasium Erfurt) est gymnasium quoddam Erfordiae in via Mozartallee nr 4 situm, cui et proprium hospitium meritorium est.

Aulae gymnicae pars; in fundo hospitium meritorium videri potest
Introitus principalis

Historia recensere

Mense Septembri 1956 apertum est Erfordiae schola superior artium athleticarum apud eruditorium elementare cum duabus classibus tam ludis gymnicis campestribus quam gymnasticae favens. Usque ad res novas anticommunisticas anni 1989 schola haec paulatim sedes multorum generum athleticorum fiebat. Vel palmas ferentes scholam hanc olim frequentaverant, ante et post annum 1990.

Anno scholastico 1991/92 schola facta est gymnasium publicum. Idea in schola una educare athletas, quibus cultus atque humanitas generalis quoque praebeatur, augebatur. Mense Octobri 1993 nomen ei datum est in honorem Petri de Coubertin.

Nexus externi recensere

Pagina domestica