Guiana Essequibensis[4] (vulgo Guayana Esequiba), Oropedii Guianensis (Hispanice; Escudo Guayanés, Anglice; Guiana Shield, Batave; Hoogland van Guyana, Francice; Plateau des Guyanes et Lusice; Planalto das Guianas) territorium, inter flumina Cuiunium et Essequibonem situm et 159 500 km² latum, est, quod Respublica Cooperativa Guianae velut proprium administrat, fortasse excepta Orientali Insulae Anacocensis parte, quae, secundum Guianam, ab Venetiola anno 1966 annexa est, dum Venetiolanum iudicium eam extra litis aream esse asserit, et cuius suverenitas ab Venetiola se in Foedere Genavensi diei 17 Februarii 1966 fundante vindicatur.

Guaiana Essequiba
Zona Vindicata
Guianense territorium ab Venetiola vindicatum
 
Locus Guaianae Essequibae
Locus Guaianae Essequibae
Area
159 500 km²[1]
Incolae[2][3]
 • Tota
 • Spissitudo
 
283 000 (2010)[3]
0,75 inc./km²

1 Suverenitas de hoc Guianensi territorio ab Venetiola disputatur. Ambae nationes pactiones e 1982 ad solvendum conflictoum per Consociationem Nationum faciunt, vide Foedus Genavense

Magnae Columbiae tabula anni 1819 Essequibum limitem includens.

Venetiola territorium velut proprium, nationalis reclamationis regionem, vindicat. Eius tabulis area oblique lineata aut cum titulo "ZONA RECLAMATIONIS" apparere solet. Obnoxium Foederi Genavensi diei 17 Februarii 1966, territorium velut Civitatis Bolivarensis (Hispanice; Estado Bolívar) iurisdictionem integrans pars reclamatur.

Die 3 Decembris 2023 Venetiola redefendum nationale fecit quod Guiana Essquibensis terriotoriam legalem Venetiolae decernat, contra Iudicium inter Civitates. Et Guiana hoc opponit.

Notae recensere

  1. efemeridesvenezolanas - Problemata limitropha Venetiolana
  2. Ministerium Statisticae - Guiana, CAPITULUM III: INCOLARUM REDISTRIBUTIO ET INTESTINA MIGRATIO
  3. 3.0 3.1 Guiana - Agentura Gubernativa Informationis, Descriptio Nationalis
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.