Gregorius (Theod.: Gregor) Gysi (natus 16 Ianuarii 1948 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Sinistrae factionis est.

Gregorius Gysi anno 2018

Maiores, Iuventus et Munus recensere

Pater eius Nicolaus Gysi in Re publica Democratica Germanica (RDG) administer culturae, legatus, secretarius statalis rerum ecclesiarum fuit. Gregorius ipse anno 1966 maturitatem adeptus est. Cum scholam frequentabat, eodem tempore tirocinium educatoris boum fecit. Annis 1966 - 1970 Berolini iurisprudentiae studebat et anno 1970 diploma iurisprudentiae accepit et deinde Berolini causidicus laboravit. Anno 1988/1989 praeses collegiorum causidicorum Berolini fuit. Et postea, dum legatus Dietae Foederalis non erat (vide infra) iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum recensere

Gregorius Gysi ab anno 1967 sodalis factionis SED fuit, quae in RDG dictatorie regnabat. Anno 1989, cum dictatura communista periret, cum aliis legem tulit, qua hominibus libere iter facere liceret. 9 Decembris 1989 praeses SED electus est. Paulo post factio aliter SED - PDS (Factio Democratici Socialismi) nominata est, quorum praeses ad 31 Ianuarii 1993 fuit. Mensibus Martii ad usque Octobris 1990 Bisky legatus Camerae Popularis liberae electae RDG fuit. 3 Octobris eiusdem anni post conciliationem Germaniae primo legatus Dietae Foederalis Germaniae factus est, sed iam 31 Iulii eiudem anni a magistratibus omnibus se recessit, cum propter volatus gratuitos accusatus esset. Anno 2005 iterum legatus Dietae Foederalis electus est. Una cum Anschario Lafontaine praeses legatorum Factionis Sinistrae electus est. Etiam 2009 iterum legatus electus est et, postquam Lafontaine se recessit, unicus praeses legatorum Sinistrae (ut factio nunc vocatur) est. Die 22 Septembris 2013 iterum legatus ad parlamentum Germanicum electus est[1].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorius Gysi spectant.

Notae recensere