Gomboc, recte gömböc (Hungarice, 'quasi sphaera', ex gömb 'sphaera + -öc suffixo) est convexum in tribus dimensionibus corpus eiusdem generis quod superficie plana innitens habet solum unum stabile unumque non stabile punctum aequilibrii. Ut duo aequilibria stabilia vitet, corpori necesse est minimam planitiem habere; simul ut duo aequilibria non stabilia vitet, ei necesse est minimam tenuitatem habere. Haec forma classem exprimit (hoc est, non est unica). Existentia talis classis formarum a mathematico Russico Vladimiro Arnols coniecta est.

Forma gömböc mono-monostatica.

Gomboc mathematicas profecto proprietates quasi sphaera habet. Praesertim sua planitia tenuitasque sunt minimae, et hoc est solum genus rerum non degenerum hac cum proprietate. Sphaera quoque habet planitiam tenuitatemque minimas; est autem degener (Várkonyi et Domokos 2006). Die 13 Februarii 2009, Domokos in QI, programmate televisifico Britannico, gombocis operandi rationem explicavit.

Testudo.

Gomboc potestates animalium testís, sicut testudines[1] et scarabaei, ut se erigant imitatur. Quidem, similis forma habet gomboc constructum a Gábor Domokos, capite Partis Mechanicarum, Materierum, Formarumque apud Universitatem Technologiae et Oeconomicarum Budapestensis in Hungaria, et ab eius discipulo, Petro Varkonyi, apud Universitatem Princetoniensem. Haec forma habet "tolerantias" unius centensimi millimetri, extra quod non erit mono-monostatica. Gomboc explanatum est in prima diurni mathematici The Mathematical Intelligencer pagina (Varkonyi et Domokos 2006).

Notae recensere

  1. CBC Quirks and Quarks 2007-10-27, "Turning Turtles". Conlegium cum Doctore Gabor Domokos.

Bibliographia recensere

 

Haec stipula ad geometriam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!