Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 162 a.C.n.)
Gnaeus Domitius Cn.f. Ahenobarbus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 162 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.
Gens recensere
Pater eius Gnaeus Domitius L.f. Ahenobarbus anno 192 a.C.n. consulatum gessit, filius Gnaeus Domitius Ahenobarbus anno 122 a.C.n.
Cursus honorum recensere
Domitius anno 172 a.C.n. pontifex nominatus est, 170 praetor fuit atque annis 169 atque 167 legatus in Graeciam et Macedoniam missus est. Anno 162 una cum Publio Cornelio L.f. Lentulo consul suffectus est, quod consules ordinarii Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus propter auspicias falsas se a magistratu abdicaverunt[1].
Bibliographia recensere
- Carolus Ludovicus Elvers, "[I 2] D. Ahenobarbus, Cn." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 751.
Notae recensere
- ↑ Marcus Tullius Cicero, De natura deorum I 10-11; De divinatione II 74; Valerius Maximus I 1,3; Plutarchus, Marcellus 5,1-3