Gesina (Theod. Gesine) Lötzsch (nata 7 Augusti 1961 Berolini) femina rebus politicis versata factionis Sinistrae est.

Gesine Lötzsch (2018)

Iuventus et munus recensere

Gesina anno 1980 maturitatem adepta est et et deinde Berolini litteris Anglicis et Theodiscis studebat, ut magistra fieret. Anno 1987 brevi tempore in Nederlandia studebat et anno 1988 doctor philologiae promota est. Ab hoc tempore Lötzsch adiutrix scientifica in Alma Universitate Humboldtiana Berolinensi laborat.

Familia recensere

Lötzsch marito nupsit et duos liberos habet.

Cursus honorum recensere

Iam tempore Rei publicae Democraticae Germanicae, i.e. ab anno 1984 Lötzsch sodalis SED, et post eius finem PDS erat. Ab anno 2007 sodalis Sinistrae et est. Anno 1989/1990 decurio Berolini orientalis et annis 1990 - 2002 legata domus legatorum Berolini et annis 1991 - 1993 praeses legatorum PDS fuit. Ab anno 2002 legata Dietae Foederalis Germaniae et ab anno 2005 praeses vicaria fractionis Sinistrae est. 15 Maii 2010 factio eam una cum Nicolao Ernst praesidem factionis elegit. Sed die 10 Aprilis 2012 ab officio praesidis se recessit, ut marito aegroto et senectute confecto adiuvaret, ut ipsa declaravit. Sunt autem, qui dicant, Lötzsch et propter suffragia perdita factionis Sinistrae se recepisse[1]. Praeses factionis solus ad tempus Ernst mansit.

Consilia recensere

3 Ianuarii 2011 Lötzsch in colloquio cum diurnariis diurnae "Junge Welt" dixit "itinera ad communismum esse exploranda". Iaque a peritis rerum politicarum aliorum factionum ut Viridibus, SPD, CDU/CSU, FDP acriter vituperata est, quod eorum sententia iter ad dictaturam poposcisset.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gesina Lötzsch spectant.

Notae recensere