Geographia Hispaniae est studium locorum atque regionum Hispaniae, praecipue de fluminibus, montibus, vallibus, et planitiis. Hispania est civitas in Paeninsula Iberica, ad occidentem Europae. Cetera territoria non in Iberia sita etiam sunt Hispaniae, simul Rusadir, Septa, atque Canariae Insulae.

Montes Hispaniae
Aer Hispaniae
Provinciae Hispanae

Data geographica recensere

Geographia naturalis recensere

De montibus recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Orographia Hispanica.

Territorium Hispaniae regiones permultas habet, quae ob limites montanos creata sunt. Ita medium Iberiae est Media planities Hispanica, a montibus circumdata: Montes Cantabrici, Iberici atque Saltus Castulonensis. Ultra montes adsunt valles fluminum, vel depressiones praecipue illae Hiberi et Baetis. Plus ultra adsunt montes litorales et Pyrenaei. Mons Nivarius est mons ignifer Hispaniae, in Canariis insulis.

De fluviis recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Hydrographia Hispanica.

Flumnia Hispaniae in partes tres divisa sunt, sicut mare ad quem aquas vertent: flumina Cantabrica (Nervium), Flumina Atlantica (Tagus, Anas, Durius, Baetis) et flumina Mediterranea (Hiberus, Tader).

Promunturia recensere

Geographia politica recensere

Hispania divisa est in communitates autonomas septendecim, atque in provincias quinquaginta, cum urbibus autonomis duabus (Septa et Rusadir).

Bibliographia recensere

  • Johanni Wilhelmo, Carolo Philippo, Alexandro Sigismundi, Francisco Ludovico: Compendium Geographiae Territorialis Libri IV. Caput III. "Hispania", Romae 1713

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Geographiam Hispaniae spectant.