Genus in grammatica Latina, generi in aliis linguis Indoeuropaeis similis, est classis nominum substantivorum et pronominum. Sunt tria genera: masculinum (m.), femininum (f.), ac neutrum (n.). Nomina adiectiva et participia genere cum nomine substantivo sibi adiuncto concordare debent. Ergo villa antiqua (f.), dominus antiquus (m.), templum antiquum (n.).

Genus nominis rei animatae correspondet sexui; itaque haec: Davus, puer, equus sunt masculina; et Cassandra, mater, agna sunt feminina.

Genus nominis rei inanimatae ex terminatione dependet. Pleraque nomina, quae ad primam pertinent declinationem, littera a in casu nominativo sese terminantia, feminina sunt. Nomina secundae declinationis plerumque sunt vel masculina (si litteris -us aut -er in nominativo terminantur), vel neutra (si litteris -um in nominativo terminant).

Certae categoriae nominum genus proprium habere solent.[1]

Talia genera cum genere verbi, quod est aut activum aut passivum, non sunt confundenda.

Notae recensere

  1. Index sequens aliqua exempla ex libro dominii publici sumit: Basil Lanneau Gildersleeve et Gonzalez Lodge, Gildersleeve's Latin Grammar, 3a editio, p. 10.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.