Gardenia taitensis (Anglice Tahitian gardenia, tiare flower) est species plantarum florentium familiae Rubiacearum, in litoribus terrae altae Oceaniae occidentalis endemica. Planta, in Melanesia et Polynesia Occidentali orta, est introductio aboriginalis in Insulis Cook et Polynesia Francica, et fortasse Havaiis.[2]


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Rubiaceae 
Genus : Gardenia 
Species : G. taitensis 
Gardenia taitensis 
DC.[1]  
Gemma

Planta est sempervirens frutex tropicus, qui ad 4 m altus crescit. Folia sunt nitida, atroviridia 5–16 cm longa, secundum caulem opposita. Flos est cremeus, stelliformis, 5–9 lobis (quoque lobo 2–4 cm longo), et fragrantissimus. Insigniter est una ex paucis plantis excultis in Polynesia endemicis. Is est flos civitatis Polynesiae Francicae et Insularum Cook.

Nomen ipsum est falsum quia planta nec endemica nec naturalizata Tahitis est. Primum binomen gratum pro planta ex speciminibus ab Iulio Dumont d'Urville Tahitis anno 1824 conlectis appellatum est; ergo nomen scientificum Gardenia taitensis et nomen in aliis linguis simile. Primum autem Tahitis conlecta est a Forster patre filioque per primam Praefecti Cook navigationem Pacificam (1768–1771), quamquam eadem Gardeniae floridae falso visa est.[3]

Synonyma recensere

  • Gardenia weissichii
  • Gardenia tahitensis
  • Randia tahitensis

Nomina Pacifica recensere

Usus communes recensere

 
Folia
 
Flos
 
Habitus crescendi
  • In nonnullis memoriis Pacificis, flos gestus statum coniunctionis significat: flos auri laeva personam cui sunt coniunx aut deliciae; flos auri dextra gestus, personam amores petentem designat.
  • Gardenia taitensis etiam in commercio in quadam re ungentaria adhibetur. Inter exempla insignia sunt Tiare ab Ormonde Jayne venumdatum, anno 2009 in publicum oblatum,[6] et Tiare a Chantecaille oblatum.[7] Flores non iam aperti manu carpti in oleo quindecim dies immerguntur ad obtinendum extractum.

Notae recensere

  1. "Gardenia taitensis" apud International Plant Names Database (Hortus Kewensis, Herbaria Universitatis Harvardianae, Herbarium Nationale Australianum)
  2. De planta apud situm ntbg.org (National Tropical Garden Plant Database).
  3. "Cook Islands Biodiversity & Natural Heritage Database : Gardenia taitensis - Tahitian Gardenia," apud situm cookislands.bishopmuseum.org.
  4. W. Arthur Whistler, Polynesian Herbal Medicine (1992), pp. 52, 69, 150 Textus apud Google Books.
  5. http://www.monoi.com/history.html Historia] olei monoi tiare Tahiti apud situm monoi.com.
  6. Ormonde Jayne, "Tiare Perfume Collection," res a Linda Pilkington facta.
  7. Chantecaille Tiare Perfume at chantecaille.com.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gardeniam taitensem spectant.