Galfridus (natus die 23 Septembris 1158; die 19 Augusti 1186 mortuus) fuit filius natu quartus Henrici II regis Angliae uxorisque eius Alienorae Aquitaniae. Fuit igitur frater Henrici iunioris, qui anno 1183 mortem obiit, atque Ricardi et Iohannis qui post patrem regnaverunt.

Sex regis Gulielmi I abnepotes, scil. Gillo de Soliaco et Odo episcopus Parisiensis, filii Erchenbaldi; Galfridus ("Gaufridus comes"), Iohannes "tertius rex", Ricardus "secundus rex", Henricus rex iunior, reges tres filii Henrici II. Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190r (saec. XIV)

Anno 1181 Galfridus Constantiam Britanniae ducissam in matrimonium duxit; inde ipse dux Britanniae factus est. Filias duas et filium genuit:

  • Alienora (1184–1241)
  • Mathildis (1185-1189)
  • Arthurus (1187–1203), patre iam mortuo natus, a rege Ioanne interfectus

Anno 1186 Galfridus Lutetiam profectus est, suadente rege Philippo II amico, ibique malo casu mortuus est.[1] Ibi ille primus ad altare novae ecclesiae cathedralis Nostrae Dominae sepultus est.[2] Sorores (ex alio patre) Alais et Maria (comitissa Campaniensis) dona pro eius anima ecclesiae cathedrali dederunt.[3]

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere