Gaius Furius Pacilus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Gaius Furius Pacilus Fusus, consul anni 441 a.C.n., erat.

Cursus honorum recensere

Ipse Furius anno 412 a.C.n. consul Romanus una cum Quinto Fabio Ambusto Vibulano erat. Eo anno urbs Roma pestilentia gravi affecta est atque multi civium mortui sunt[1].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 53, 1-3


Antecessores:
Aulus (vel Marcus) Cornelius Cossus et Lucius Furius L.f. Medullinus
Consul
412 a.C.n.
cum
Quinto Fabio Ambusto Vibulano
Successores:
Marcus Papirius Mugillanus (Atratinus) et Spurius Nautius Rutilus