Fratres puritatis (Arabice: اخوان الصفاء = iḫwān aṣ-ṣafā’) ordinem quendam religiosum formaverunt, cui in animo erat promotio eruditionis et illuminismi. Ante omnia autem reconciliatio inter fidem religiosam et scientias fieret.

epistulae Fratrum puritatis

Nobis conservata est illorum encyclopaedia in partibus LI divisa, quae universitatem rerum sciendarum redderet e.g. de propaedeutica, logica, psychologia, philosophia naturali, anthropologia, harmonia mundi. Philosophia eorum mixtura e doctrina Aristotelica cum elementis neoplatonismi et neopythagorismi.

Sedes ordinis prior Basrae fuit.

Nexus externi recensere