Denarius Karoli Magni, quo regalia antiqua sumit.
Denarius Karoli Magni, quo regalia antiqua sumit.

Sacrum Romanum Imperium (Theodisce Heiliges Römisches Reich) fuit terrestris multarum populorum compositio in Europa Occidentali, Media, et Meridiana quae Mediis Aevis ineuntibus fiebat et usque ad dissolutionem anno 1806 continuavit, bellis Napoleonicis saevientibus.[1] Quod imperium anno 962, Ottone I regente, ex imperio Francorum exortum erat.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438, appendix Nationis Germanicae (Theodisce deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hoc titulo primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium exstinguebatur.

Incipit historia Sacri Romani Imperii cum obitu imperii Romani classici. Traiano imperatore, id est saeculo secundo, hoc imperium comprehendit totum mare mediterraneum, cum parte maiore Europae Occidentalis. Sed saeculo proximo accidit magnum discrimen, quod discrimen tertii saeculi dicitur. Propter discrimina tam politica quam bellica ac quoque oeconomica, inter annos ducentos triginta quinque et ducentos octoginta quattuor imperium Romanum commotum est magno bello civili. His temporibus imperium saepe est in multis partibus divisum.

Demum anno ducentis octoginta quattuor, sumptus est Diocletianus ut Romanorum imperator, qui totum imperium conciliare potuit. Ad pacem agendam, creat novum gubernium quo duo imperatores aequales, dicti Augusti, regunt imperium cuncti, uno regente in parte occidentale et alio regente in parte orientale. Sub his Augustis sunt duo imperatores minores, dicti Caesares. Hi debent sumere nomen Augusti cum illi anteriores imperium cedant. Sed hoc systema mox incipit novum discrimen, et demum imperium est denuo ab uno imperatore solo rectum, nomine Constantini. Post Constantinum incipit novum aevum stabilitatis. Ad pacem agendam, Constantinus statuit novam religionem publicam quae imperium debet coire, nomine Christianismi. Post mortem imperatori Theodosii, anno tricentis nonaginta quinque, imperium est denuo et finaliter in duabus partibus divisum, sed utrique imperatores se vident ut aequales et imperium in theoria est semper unum

  1. Encyclopaedia Britannica.