Statua Iunonis Reginae coronatae et globum manu tenentis, tamquam regina mundi. Museum Lupariense
Statua Iunonis Reginae coronatae et globum manu tenentis, tamquam regina mundi. Museum Lupariense

Iuno (-onis, f.) fuit maxima dea Romana quae multis muneribus fungebatur : nam erat dea matrimonii, partus atque omnino feminarum quae, ut viri per Genium suum, sic per Iunonem suam iurabant. Non solum in vita privata pollebat, rebus publicis quoque operam dabat : nam regno et imperio praeerat (Iuno Regina). Ne a bello quidem abhorrebat ut quae multis investigatoribus modernis patrona bellicae iuventutis visa est.

Deae Graecae Herae (Ἥρη aut Ἥρα) adsimulata est. Aliae deae externae, Etrusca Uni et Carthaginiensis Tanit/Caelestis in eandem deam atque Iuno coaluerunt.

Animalia ei cara erant pavo, qui pro superbia et muliebri cupidine formositatis stabat, capra, anser et aliquatenus (saltem Iunoni Sospitae dictae) serpens. Mensem Iunium tamquam suum vindicabat nec, quamquam cum luna arte coniuncta erat, tamen diem septimanae sibi dicatum accepit quia nulli planetae nomen suum indiderat ...