Franciscus Schubert a Gulielmo Augusto Rieder pictus
Franciscus Schubert a Gulielmo Augusto Rieder pictus

Franciscus Petrus Schubert (Theodisce Franz Peter Schubert) (31 Ianuarii 179719 Novembris 1828) fuit compositor et poeta Austriacus. Per aetatem brevem, triginta duo annos tantum, ille quidem musicus fecundissimus circa 600 Lieder, novem symphonias (inter quas "Symphonia Imperfecta"), musicam liturgicam, operas, musicam scaenicam composuit, cum magno musicae cameratae et musicae pro clavili solo corpore. Aestimatio eius artificii ipso vivo fuit parva, sed studium eius operum decenniis post mortem magnopere crevit. Franciscus Liszt, Robertus Schumann, Ioannes Brahms, Felix Mendelssohn, et alii eius opera invenerunt et adiuverunt saeculo undevicensimo. Hodie, Schubert videtur unus e summis Aetatis Romanticae in musica adiutoribus, manetque unus ex compositoribus saepissime auditis.

Natus est Schubert Himmelpfortgrund in vico in Alsergrund Vindobonae die 31 Ianuarii 1797. Pater, Franciscus Theodorus Schubert, filius pagani Moraviani, magister scholae paroechialis; mater, Elisabeth (Vietz), filia artificis claustrarii Silesici fuit, quae ante nuptias ancilla in familia Vindobonensi laboraverat. Ex liberis Francisci Theodori (inter quos nothus anno 1783 natus), novem infantuli mortui, quinque superfuerunt. Pater fuit notissimus praeceptor, et eius schola Lichtental in vico, in parte districtus noni Vindobonae, satis frequentata est