Mahometi iter nocturnum ad Hierosolyma. Bustan poetae Persici Sa'di (1514)
Mahometi iter nocturnum ad Hierosolyma. Bustan poetae Persici Sa'di (1514)

Mahometus (Arabice: محمد Muḥammad) fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei (Arabice الله‎ Allāh) nuntium prophetamque fuisse et ultimum legiferum in serie prophetarum Islamicorum, et quem plurimi Musulmani credunt ultimum prophetam ut docet Alcoranus (33:40–40), cui traditus sit Alcoranus, Gabriele Archangelo ei verbum Dei nuntiante. Musulmani ergo eum putant restitutorem primae fidei incorruptae et monotheisticae Adae, Noe, Abrahae, Moysis, Iesu, et aliorum prophetarum.

Mahometus circa annum 570 in urbe Arabica Mecca ex nobilissima gente Corasina ortus est, pauper tamen, quod pater eius Abdullah antequam Mahometus natus erat, mortuuus est; familia ex Mahometi proavo ‏Hascem appellabatur Hascemita. Exactus dies ac annus natalis incerti, cum fontes varia et repugnantia tradant. Traditio Islamica Mahometum saepe "anno elephantis", qui dicitur, natum esse vult (circiter 552-554), quod autem verisimile non est. Iam historicus Islamicus Ibn al Kalbi (mortuus anno 819) annum 570 proposuit ...