Flora Russiae est summatio plantarum, quae in Russia excrescunt. Varietas condicionum climatis et humi atque effectus aevorum geologicorum priscorum et actionum hominum exsistentiam pangunt typorum multorum vegetationis, modo complexo combinatorum.

Flora Russiae plus quam undecim milia specierum plantarum vascularium, magis quam decem milia specierum algarum et circa quinque milia specierum lichenum habet. Species Angiospermarum florae Russicae, ut plurimum ad familias Asteracearum, Brassicacearum, Caryophyllacearum, Cyperacearum, Fabacearum, Poacearum, Ranunculacearum et Rosacearum pertinent.[1]

Varietas biologica e septentrione ad meridiem crescit, in desertis tamen aliquantum decrescit, ariditatis causa. Praeterea, concentratio specierum plantarum e planitiebus ad montes incrementum capit. [1]

Typi vegetationis recensere

 
Via per silvam
 
Pratum prope silvam

Typi vegetationis, Russiae maxime proprii, sunt tundricus, silvanus, stepposus, desertus, pratensis et paluster.[1]

Tundra recensere

Plantae tundrae in condicionibus defectionis teporis crescunt, idcirco ad periodum vegetationis brevem accomodatae: sunt longaevae, staturae parvae et ad deminutionem exhalationis roris inclinatae (folia humilia etc. habentes). In tundra excrescunt Bryidae variae, Cladonia nonnulla, Cassiope, Dryas, Empetrum, Vaccinium vitis-idaea, Betula nana, Salix polaris, Papaver radicatum, Poa arctica, etc.

Silvae recensere

Silvae 45 % territorii Russiae occupant, in ‘piniferas’ et ‘frondiferas’ divisae.

Steppae recensere

In steppis crescunt consortiones herbarum, quae defectum roris in humo bene tolerant. Hae sunt, ut plurimum, Stipa, Festuca valesiaca, Koeleria, Fabaceae variae, etiam multae plantae pratarum. Actiones hominum ad floram steppae naturalem mutationes graves fecerunt: araturae pastureeque massalium causa, vegetatio stepposa incolumis nunc solum in vivariis invenitur.

Deserta recensere

Deserta in Russia sita sunt solum in terris demissis prope Mare Caspium. Plantae zonae huius, radices grandes atque folia parva habentes, ariditati bene resistunt. Hae sunt, ut plurimum, Artemisia et Salsola.

Prata recensere

In pratis consortiones plantarum herbosarum crescunt, quae in condicionibus irrigationis mediis expanduntur et fere omnes longaevae sunt.

Paludes recensere

In paludibus, qui in Russia plerumque in Siberia occidentali locantur, plantae hydrophilae germinant, ad quas musci, fruticuli, plantae herbosae, etiam nonnullae arborum species pertinent.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad floram Russiae spectant.