Flemme (Theodisce: Flims) est vicus Helveticus 2549 incolarum (anno 2000) altitudinis 1100 metrorum qui ad pagum Grisoniam pertinet.

Geographia recensere

Circa 10000 annos a.C.n. ingenti lapsu rupium forma areae telluris creata est. Saeculo 8 in charta episcopi Tello dioecesis Curiae vicus nuncupatus est quia episcopus partem eius donatione ad monasterium Desertinam dedit.

Aedificia recensere

Rudera castri Belmont reperiuntur supra rupem apud vicum.

Turismus recensere

Ab anno 1875 Flemme magna statio turistarum est. Anno 1893 regina Wilhelmina Hollandiae in Flemme fuit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flemme spectant (flims, Flims).