Flavius Turcius Rufius Apronianus Asterius

Flavius Turcius Rufius Apronianus Asterius (natus saeculo quinto, mortuus post annum 539) fuit vir publicus Romanus, Theodorico regnante.

Cursus honorum recensere

Turcius anno 494 consulatum gessit una cum Flavio Praesidio. Ambo consules rege Theodorico nominati neque ab Imperio Romano Orientali probati sunt. In codice Medicaeo, Vergilii honores Turcii alii enumerati sunt: "v(ir) c(lariisimus) et inl(ustris), ex comite domest(icorum) protect(orum), ex com(ite) priv(atarum) largit(ionum), ex praef(ecto urbi), patricius et consul ordin(arius)". Quando autem honores alios gesserit, ignoramus. Sedem proprium in Amphitheatro Flavio possidebat[1]. Anno 539 quandam Vigiliam in matrimonium duxit, filiam Reparati, fratris Vigilii papae.

Legenda recensere

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Asterius (11)", The Prosopography of the Later Roman Empire, volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0-521-20159-4, pp. 173 - 174.

Notae recensere


Antecessores:
Flavius (Faustus?) Albinus et Flavius Eusebius II
Consul
494
cum
Flavio Praesidio
Successores:
Flavius Viator in occidente (sine collega)