Flavius Taurus Seleucus Cyrus (natus circa annum 400 in Panopolis urbe (Aegyptus), mortuus circa 470) vir publicus, poeta, philosophus ac episcopus Imperii Romani Occidentalis fuit.

Familia recensere

Uxorem duxit atque duas filias habuit.

Cursus honorum recensere

Cyrus, cui Aelia Eudocia imperatrix favebat, circa annum 426 primo praefectus urbi Constantinopoli erat. Annis 439 - 441 praefectus praetorio per Orientem erat. Primus edicta non Latine, sed lingua Graeca composuit. Eodem tempore iterum praefectus urbi Constantinopoli erat et muros a motu terrae anni 437 labefactos restaurabat atque vicos urbis illuminabat. Anno 441 etiam consul sine collega erat. Apud plem tantum acceptus erat, ut imperator Theodosius II eum paganismi accusatum deposuit et in Phrygiam in exilium misit. Ibi anno 443 episcopus Cotyaei factus est. Imperatore Theodosio anno 450 mortuo Constantinopolin revertebat.

Vita post cursum recensere

Res familiaris ei a novo im peratore Marciano restiturum est. Deinde Danielem Stylitam cognovit, qui filias eius a Daemone liberavisse dictus est.

Poeta recensere

Pauca e operis Cyri iam exstant, inter alia Homilia in nativitatem et epigrammatum in sepulchro Danielis Stylitae[1].

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, T. 6, c. 1018


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus V et Anatolius
Consul
441
cum
sine collega
Successores:
Flavius Dioscorus et Flavius Eudoxius