Flavius Popilius Virius Nepotianus

Flavius Popilius Virius Nepotianus (natus ignoto anno, mortuus die 30 Iunii 350 Romae) usurpator Romanus fuit.

Nummus Nepotiani

Familia recensere

Nepotianus filius Virii Nepotiani consulis anni 336 et filiae Constantii I Eutropiae erat.

Usurpator recensere

Cum 18 Ianuarii 350 Magnentius usurpator, qui religionibus et Romanae et Christianae libertatem proponebat, Constantem I imperatorem deposuisset atque necavisset, Romae Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus, adhuc praefectus praetorio Galliarum, qui religioni Romanae favebat[1], nunc praefectus urbi a Magnentio nominatus est. Anicetum praefectum praetorio Italiae fecit. Die 3 Iunii Nepotianus "armataque gladiatorum manu imperator fit[2]" et magistratus Magnentii pepulit. Sed iam die 30 Iunii Roma a copiis Magnentii Marcellino duce expugnata et Nepotianus una cum matre necatus est[3]. Cur purpauram sumpsisset, historici inter se differunt[4]: An imperator senatus esse voluisset, an Constantio II imperatore orientis consensu egisset an contra paganos, nescimus.

Notae recensere

  1. Fuit Quindecemviri sacris faciundis: AE 1893
  2. Aurelius Victor, Liber de Caesaribus, 42,3
  3. loc. cit. § 8
  4. KAY EHLING, Die Erhebung des Nepotianus in Rom im Juni 350 n. Chr. und sein Programm der urbs Roma christiana