Flavius Decius Paulinus Iunior

Familia recensere

E gente clara Decia natus est. Pater eius Basilius Venantius Iunior (consul anni 508), frater Flavius Decius Iunior erat, consul anni 529.

Cursus honorum recensere

Anno 534 Decius Paulinus ab Athalarico rege Ostrogothorum consul Romanus nominatus et a collega Imp. Caesare Flavio Petro Sabbatio Iustiniano Augusto IV probatus est. Fuit ultimus consul, qui Romae magistratum iniit atque seriem MXLIII annorum finivit.

Bibliographia recensere

  • Martindale, John R., The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. IIIb, Cambridge, 1992, p. 973.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus III (sine collega)
Consul
534
cum
Imp. Caesare Flavio Petro Sabbatio Iustiniano Augusto IV
Successores:
Flavius Belisarius (sine collega)