Octobralia[1] (Theodisce: Oktoberfest) sunt dies festi Octobres, quae quotannis Monaci in Germania ex anno 1810 habentur; duas septimanas durant. Septembri exeunte incipiunt, et initio Octobris finiuntur. Omnium eius modi festorum, hoc Monacense maximum orbis terrarum est. Quoque anno plus quam sedecies centena milia hominum adesse solent. Octobralia sedecim dies durant, primo die solis Octobris incluso. Anno 1990, Germania iterum coniuncta festi spatium ita prorogatum est, ut tertium Octobris (Germaniae Unitatis Diem) comprehenderet. Prima Octobralia 17 Octobris 1810 eo fuerunt, quod matrimonium inter Ludovicum regis filium et Theresam pricipissam celebratum est. Cervisia in hoc festo maximi momenti est.

Porta principalis Octobralium dicit "Bene venite ad Octobralia!"

Octobralia incipiunt, cum magister civium cerevisiam de dolio promit vel dolium relinit. Vulgo “O’zapft is!” exclamat seu "Cervisia prompta!" vel "Dolium relinitum!" Etiam praecipua cervisia concoquitur fortior et sapore et vi. Primus potus olim Bavariae regi, nunc autem Administrorum Praesidi, apponitur. Haec cervisia in tentoriis apponitur quae vulgo Bierzelt seu "tentoria cerevisiaria" vocantur. Eiusmodi tentorium est satis capax mille hominum. Officinae braxariae cervisiam coquere et apponere non sinuntur nisi Monacenses; homines autem non solum cervisiae causa veniunt, sed etiam lauti cibi. Illi edunt farcimina, pulla (Hendl), caseatas collyras (Käsespätzle), et assam caudam bovis, quae Bavaricae cuppediae debita est.

Tentoria Octobralium recensere

 
Festum ex rota gigantica conspectum

Sunt quattuordecim praecipua tentoria ad Octobralia parata. Hippodromium Theodisce Hippodrom est unum ex minoribus tentoriis. In Pratorio (Wiesn), cerevisia ac coruscum vinum apponitur. Arcubalistariorum tentorium est locus certaminum, quae certamina pars Festi Octobris usque ab 1895 sunt. Americani, Australienses, Novizelandienses in primis tentorio Regiae Braxariae (Hofbräu) favent. Caeditoris seu Hacker est tentorium musicae rockicae destinatum. In Scotorum Vervecis tentorio (Schottenhamel) festum incipit. Nomen hospitis est Schottenhamel, nec ullum tentorium prius aperitur quam hoc in tentorio dolium relinitum est. Tentorium Ad Vexillum Vinitorum (Winzerer Fähndl) est ingenti turri praeditum, supra qua est effigies magni cerevisiae cadi. Aula Sagittariorum (Schützenhalle) sub Bavariae statua locatur. Hoc tentorium anno 2004 additum est. Scarabaei Pratoriana Taberna (Käfers Wiesenschänke) est festi minimum tentorium et praestanti cibo celebre. In Vinario Tentorio (Weinzelt), vinum plus quam quindecim notarum praebetur. Super aditu Aulae Leonis Braxariae (Löwenbräu-Festhalle) bibosus est leo. Braxariae Rosellae (Bräurosl) tentorium est maioribus traditum, et ibi est symphonia instrumentis musicis ex orichalco factis praedita et quidam montano more canet. Aula Augustinorum (Augustiner-Festhalle) ad braxariam pertinet quae in numero vetustissimarum Germaniae habetur. In tentorio ubi boves assantur (Ochsenbraterei), diversa bovum ferculia apponuntur et Piscatoris Veronica (Fischer Vroni) ingentem selectionem ciborum in tabella habet.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, dritte, sehr verbesserte Auflage“, Societas Latina, 1991.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Octobralia spectant.