Fatih est regio Constantinopolis recentioris quae ad urbem mediaevalem paeninsularem, mari et muris cinctam, correspondet.

Meschita Sanctae Sophiae, in Fatih sita
Aquae ductus Valentis, in Fatih situs

Qui hoc nomine utuntur "expugnator" dicunt (al-Fātiḥ enim Arabice significat "expugnator") atque indicare volunt "regionem meschitae Expugnatoris". Mediá regione eminet meschita Expugnatoris vel Fatih Camii, designatore Atik Sinan iussu sultani Mahometi II exstructa qui Constantinopolim anno 1453 expugnavit.

Hic iacent aquae ductus Valentis ex saeculo IV, Meschita Sanctae Sophiae ex anno 537, ac Meschita Sultani Achmetis ex anno 1616.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fatih spectant.
  • Situs publicus municipii Fatih (Turcice), (Anglice)
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!