Fakaofo
Fakaofo, olim Insula Bowditch, est atollum nonnullarum curalii insularum inter Tokelau in Oceano Pacifico, et australissimum rei publicae atollorum.
Homines recensere
Secundum censum anni 2006, numerus insulanorum fuit 483; tantum autem 370 homines nocte census adfuerunt. Fere 70 centesimae partes Ecclesiae Congregationalis sunt, et 22 centesimae Ecclesiae Catholicae Romanae.[1]
Principalis Fakaofonis vicus est Fakaofo ipse, ad occidentale atolli latus. Paululum in occidentali longior est Fenua Fala, amplus insula. Aliae circuli insulae sunt Fenua Loa, Lalo, Matangi, Motu Akea, Mulifenua, Nukulakia, Nukumatau, Saumatafanga, et Teafua.
Senatus atolli consistit in omnibus civibus sexaginta annos habentibus.
Notae recensere
- ↑ http://www.spc.int/prism/NSO-News/TK/2006%20Census%20Tabular%20Report%20-%20Final.pdf%7Ctitle=2006 Census Tabular Report|format=PDF|accessdate=2008-04-05.
Fontes recensere
- Carolus Erskine. 1896. Twenty Years before the Mast. Philadelphiae: George W. Jacobs & Co.
- Georgius Turner. 1884. Samoa a Hundred Years Ago and Long Before: Together with Notes on the Cults and Customs of Twenty-Three Other Islands in the Pacific. Londinii: Macmillan. Vide hic paginas 267–275.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fakaofo spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |